1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 4
Acta Sessionis 4. 29 Juramento, quae magis ac unquam, oportet Populum intacta intueri, satisfiat. Licet autem Status et Ordines Juribus Regni conservandis constanter intentum Suae Majestatis Studium in eo humillime agnoscant: quod Eadem provisionem Articuli 5-tii 1791. pro casu intervenientis mutationis in Regimine per neo-coronandum Regem explendam, in ipsis Benignis.Propositionibus Regiis praesalvare, eoque Status et Ordines securos reddere dignata sit, ut Sua Serenitas Caesareo Regia his sub Comitiis coronanda, posteaquam ad Clavum Regiminis pervenerit intra sex Mensium spatium Comitia scopo Articulorum 7. 1'723 . 5. 1825/7 inomisse convocare debeat, ita in ea etiam Suae Majestatis Sacratissimae Benigna declaratione , qua Exercitium Jurium Majestaticorum sibi reservare dignatur, Status et Ordines plene conquiescerent, tam hujus, et praemissorum intuitu tamen quam, quod si Circumstantiis sic exigentibus, pars aliqua Regiminis, vivente Regia Majestate Serenissimo Domino Neo-coronando Regi deferenda foret, id ipsum absque Suae Majestatis Regiae expressa, et specifica voluntate, et Regnicolarum assensu admittendum non sit, sub his Comitiis roganda Lege semet securos reddi exoptant. Denique ardentissimum in eo desiderium Suum SS. 00. Suae Majestati humillime proponere cupiunt, ut Eadem inde ab exordio felicis Regiminis Domus Austriacae omni tempo.e prosecutis assiduis • Regnicolarum votis deferre, et aliquam adminus anni partem in medio fidelis populi exigere, Serenissimus autem Neo-coronandus Rex continuam habitationem Suam intra ambitum Regni ad mentem Legum defigere dignetur, taliterque moribus, lingua, Legibusque Regni imbutus, perpetuo amoris, et fiduciae foedere nationi Hungarae arctius adhuc adstringatur. Et haec sunt, quae Status, et Ordines ad primum punctum Benignarum Propositionum Regiarum Suae Majestati Sacratissimae humillime repraesentanda censent, superatis praemissis, mox reliquorum etiam puncto^rum pertractationem ingressuri, orantque Suam Serenitatem Caesareo-Regiam, et Excelsos Proceres, ut praededucto suo sensui adstipulari dignentur. — VH. SZÁM ALATT. SüB Nro. VII. Felelete a Nagy Méltóságú Fó Rendek- Responsum Excelsorum Piocerum ad nek a' F1-dik Számú Izenetre. Auncium Ari. Fl-ti. Sua Celsitudo Caes. Regia, et Excelsi Proceres nil sibi antiquius reputantes, quam ut, in continua cum Inclytis SS. et 00. cointelligentia, conservationem percarae Constitutionis non minus , quam et decus ac emolumentum Patriae operari valeant, ad projectatum Nuncii §—phi 1-um accedunt; — id unum, pro sua erga Inclytos SS. et OO. sincera fiducia observando: quod posteaquam idem §-phus homagialis gratitudinis, imaeque pietatis sensa, quibus Status et OO. Regni paternam Suae Majestatis Sacratissimae per indicta Primogeniti sui inauguralia solennia testatam sollicitudinem complectuntur, exprimeret, ut ut reliqua etiam in contextu nuncii hujus manifestata desideria aut praeferentem medelam exposcant, aut certo respectu cum Inaugurali Diplomate nexa sint; — dignitati attamen objecti, et accelerationi quoque diaetalium negotiorum magis congruere videatur, ut meritum §-phi 1-mi separata demissa Repraesentatione substernatur. Id nihilominus ita intellectum esse cupiunt Sua Celsitudo Caes. Regia et Excelsi Pro-8