1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830

Sessio 26

Acta Sessionis 26. Subsequebatur hanc dispositionem decreta per SS. et 00. diaetaliter congregatos Provocatio cunctorum Offerentium , quorum oblato Jus Praesen­­tae vi §-phi 18. Art. VII. 1808. inhaerebat, ad exhibendam illam Declaratio­nem, an Jus Praesentae retinere, hocque scopo Capitale suum fundationale ad summam, annuam 400 flnor. Monetae Conv. faenus reddituram, elevare aut redintegrare velint. Adnexa sub /. Consignatio continet Nomina illorum Offerentium, qui vel ante vel post hanc Provocationem, per elevationem aut redintegra­tionem primitivi oblati, suam voluntatem Jus Praesentae ultro quoque exer­cendi contestati sunt, Reliqui offerentes, qui ob gravia temporum et rei suae domesticae adjuncta, semet Provocationi, ad eos directae, satisfacere nequire declara­runt, Juri etiam Praesentae diserte vel tacite renunciarunt. r i iS t Majoris fuit indaginis effectuatio §. 1. Art. XVII. i82‘/7 Hujus Legis in obsequium, scopoque eo, ut constaret, quantam pe­cuniarum accessionem Fundus Ludoviceiex divenditione Aedium Vaciensium, eoque spectantium Fundorum sperare possit, terminatis postremis Comitiis ac­curata Aedium harum ac Fundorum geometrica assumtio et aestimatio determi­nata, illudque penes Regiam Aedilem Directionem dispositum est, ut proje­ctum exhibeat, qualiter ipsae Aedes Theresiani olim Vaciensis, seu in toto, seu in plures fundos domales divisae, quo fructuosius divendi possent. i / In conformitate horum Ordinum exhibuit Aedilis Directio l4-ta De­cembris 1827. susceptam in facie loci aestimationem harum Aedium, quae ad 59,g5l, flnos. 43 xr. V. V. ipsius fundi, ac praesto existentium materia­lium pretio huc imputato, ascendebat. Proposuit una aedilis haec Directio, ut aedes adjacentesque Fundi, si emtor non inveniretur, qui totum coeme­ret, in 6 vel 9 domales Fundos subdividantur, et sic per paries etiam ve­nui exponantur. ‘ w ♦ A r * Plures, quae semet medio tempore et circa praeviam, quae multis nimia videbatur, aestimationem, et circa limites Terreni, ad Academiam Ludoviceam spectantis, ac etiam circa liberam venditionem agrorum 8 ju­­geroruin, per Episcopum olim Vaciensem, Ladislaum Kamanházy Academiae donatorum, evolverunt quaestiones, aestimationis revisionem non minus, quam praememoratarum quaestionum, cum interventu Causarum politico­­fundationalium Directoris, velut Jura Academiae sustentantis faciendam elu­­cubrationem necessariam reddiderunt, unde Fundorum horum Licitatione 64 253

Next

/
Oldalképek
Tartalom