1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830

Sessio 26

Acta Sessionis 26. 25t Extractus testantur, Restantiae hae de anno in annum increverunt, et incre­scens pecuniae defectus, fundatum causat metum, quod malum hoc vix remis­surum sit, quodve eo ultra increscente ipsa consistentia fundorum Regnicola­­rium periculo exponi posset. Unicus Fundus Academiae Ludoviceae, a quo Aca­demiae aedes strui coeperunt, feliciorem, ac magis efficacem experitur Interusu­riorum solutionem, inde indubie repetendam, quod una ex parte ardens Re­gnicolarum desiderium Instituti hujus erectionem nuo ocyus experiendi eosdem ad persolvenda Interusuria animet, alia vero ex parte metus edicendorum ad casum morositatis in solvendis Interusuriis Capitalium Summarum nonnullos de­bitores merito teneat. Relate ad illos debitores, apud quos adursior.es effectu caruerunt, et re­stantiae nimium adauctae sunt, Causarum politico fundationalium Director edi­ctionem Capitalium suscipiendam, iliaque via Juris vindicanda duxit: quo autem SS. et 00. diaetaliter congregatis constet, quales difficultates Fundi Regnicola­­res in consequendis justis suis praetensionibus experiantur, advolvitur sub 11'/. copia praestitae per Causarum Politico fundationalium Directorem officiosae re­lationis, in qua sensa sua circa positam illam quaestionem, quantumnam ex Ca­pitalibus Academiae militaris Ludoviceae via Juris vindicari coeptis intra hujus anni decursum incassari speretur, uberius enunciat, * Hujus relationis in sequelam ut tamen aliqua pars Capitalium a quibus In­terusuria debito tempore non solvuntur, praesertim relate ad fundum Academiae Ludoviceae recaptivari valeat, commissum est 22-a Augusti anni labentis Caur sarum Politico fundationalium Directori, ut cuncta Capitalia, a quibus Interusu­rium ultra unum annum exhaeret, quorumve possessores in sensu auteriorum Legum articuli item 7: 1808. pro morosis haberi possunt, edicat, et sollicite promotis quoad eadem (in quantum sponte non depurarentur) Causis, Capitalia haec, quo licuerit ocyus incassare satagat, Quo autem SS. et OO. diaetaliter congregatis, Causarum hactenus de­currentium, et Capitalium in sequelam prius memoratae dispositionis edictorum numerusét valor uberius constet, adnectitur sub 12/. tabellaris hoc fine elabo­rata designatio. Pro coronide exhibetur sub 13/. resultatum revisionum Cassae Regni inde ab ultima Decembri 1825. usque ultimam Decembris 1829. singulo anno suscipi solitarum. Designatio haec systematicorum Salariorum Individuis Re­­gnicolaribus resolutorum sub l4; < et Pensionum e fundo Regnicolari obvenien­tium sub lSyidemum systematicarum erogationum, quae per cunctos Regnico­­lares fundos defixa in proportione relate ad singulum fundum praestantur, Con­spectus sub i6'/.— Corpora Rationum per Regni Exactoratum revisarum et 65 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom