1825-1827 Irományok 3. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 250. ülés

25o. ÜLÉS ÍRÁSAI. bus, inter numerum et constitutivum Sessionum intravillanarum OppidAi szaló, et Possessionis Belso-Bots momentosa disparitas haud subversari observetur, cer­ta porro et praecisa caeterorura Contributionis Objectorum de Anno in Annum variantium ( prout sunt Inquilini, Pecora Jugalia,hisque consimilia) exaequatio, calculum quoque fugiat. — Hinc Attentione Regnicolaris Commissionis eo etiam palmarie extensa, quod in Concambiatione diversorum locorum, maleficiorum quoque et beneficiorum loco adnexorum, aequa ratio haberi debeat, jam vero Principio illo, quod transen­­nalis et stationalis loci cujuspiam status, teste communi Jurisdictionum expe­rientia, reipsa praegravium et maleficium indubie importet, maleficiumque hoc non solum ipsa loca trausennalia et stationalia feriat, sed in totam quoque Con­tribuentium Jurisdictionis publicae Massam, onus rebonificationis Deperditarum Militarium ferre obligatam dimanet, nec indagatione, nec demonstratione indi­gente, peculiari porro illa circumstantia, quod ob vigentem circulantis pecu­niae penuriam, depressumque Naturalium et Productorum pretium, regulamen­­tale Naturalium transenuanti Militiae administratorum pretium, de praesenti cum pretio forensi in meliori bilance stare dignoscatur , singularem quampiam reflexionem eo minus excitante, quod modernus rerum status facile variari po­terit, exiguumque emolumentum illud (si nomenclationem hanc promereatur) quod in Plebem Contribuentem nunc ex incidenti superius attacto promanat, cum prae vigente, et in futurum etiam, tempore cumprimis erumpentis, aut diu­tius ferventis Belli certe recursura enormi Deperditarum Militarium quantitate, nulla proportione jungatur; sors Contribuentium Comitatus Borsodiensis, si Oppidum Aszaló , velut Locus hucdum trannsennalis et stationalis ad Comitatum Abaújváriensem applicabitur, certo certius alleviamen, ex eodem vero capite sors Contribuentium Comitatus Abaújváriensis novam stationem transennalem recipientis, novum oneris publici fontem nactura erit, quin Oppidi Aszaló re­ceptio eo e respectu, quod in Territorio Aszalóviensi in ductu Capitalis viae Militaris Postalis et Commercialis situato, in extensione longitudinis 24OO circi­ter Orgiarum Viennensium, praeter gratuitam manualiam currualiumque opera­rum suppeditatiouem, sumptibus notabilioribus Aggeres exstrui debeant, Con­tribuentes Comitatus Borsodiensis a supportatione oneris hujus publici immu­nes pronunciab.it, idemque illud onus ipso concambiationis facto, in Contribu­entes Comitatus Abaújváriensis transvestiet, situs demum Possessionis Belso-Bots, a ductu viarum Militarium et Postalium remotior, obque id ipsum hoc in puncto beatior, nec transennantis Militiae accommodationis, nec Aggerum exstructionis necessitatem inducet, praestabilito hisce eo, quod Re­gnicolaris Commissio indilate necessariam Portarum amborum Comitatuum Ke­­ctificationem, prout et Fundorum Nobilitarium ad casum Insurrectionis et Sub­sidii legalem ordinandam adjustationem , in proximius indicendis Regni Comi­tiis districtim sollicitatura, quin imo recommendatura quoque sit; ea Lege, quod non obstante eo, quod compluribus incolis Aszalóvieusibus, per exortum die 7. Mensis Junii a. c. fatale Incendium damnificatis, hi a solutione Contribu­tionis e publica Coinitacus Borsodiensis determinatione, spatio triennii immuni­tati i5S4

Next

/
Oldalképek
Tartalom