1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 171. ülés

Saa ifi. Ú LÉS ÍRASAl. tionis de dato 19. Maji 1812. exaequationes Obligationum ad justae ligae Mo­netam faciendas determinasset, nulli dubitent, hac quoque vice7 benigne pro­bandum esse: quod mutuorum nexuum coordinatio soli duntaxat Conventiona­lis valoris Monetae, velut communi et stabili rerum omnium mensurae super­struatur. Quoad medium solutionis, quod in nexu quaestionis secundae per De­putationen! Regnicolarem projectatum, et per Status ac Ordines adoptatum est, iidem ultra attacta in Operato Deputationali motiva, sequentes adhuc considera­tiones benigno Suae Majestatis Sacratissimae obtutui substernendas esse judicant: 1. Quod sicuti Status et Ordines Anno 1811/2. se manifestarunt, mu­tuum in charta levatum ad Conventionalem Monetam reducere, et tamen solu­tionem in Conventionali Moneta non praestare, Justitiae distributivae repugnet. 2. Quod jam Deputatio Regmcolaris mixta Anno 1811/2. hoc in merito sub praesidio Serenissimi Archi-Ducis Palatini operans, Conventionalem Mo­netam pro medio solutionis projeclaverit, Status et Ordines Regni autem Pro­jectum hoc adoptaverint. 3. Administrationen! Justitiae poscere, ut cuique suum in reali valore restituatur. Denique 4. Quia in praeferentialibus Diaetae hujus Postulatis reveetio Conven­tionalis Monetae illo maxime Argumento petitur: quod eousque securitas pro­prietatum obtineri nequeat, donec res pecuniaria ad exigentiam Legum exa­cta, et Moneta Conventionali unica circulans Status Pecunia non fuerit, cui legali desiderio conformiter Status et Ordines nec de praesenti aliud solutionis medium seu projectare, seu vero acceptare possent. Circa normam exaequationis in quaestione tertia contentam, Status et Ordines ante omnia subdivisionem temporis in Periodos tres , sensu etiam suo probant, hacque serie procedendo: Relate ad Obligationes I. Periodi, ductu quoque illorum, quae Regni­­colaris Deputatio pro motivis attulit, eam Suae Majestati Sacratissimae de­missam propositionem faciendam esse censent: ut Obligationes hae absque discrimine ab omni exaequatione maneant exemptae, adeoque ex integro in Conventionali Moneta compensentur. Ad illud interim Projectum Deputationis Rognicolaris, ut Debitores in depurandis Obligationibus sub hac Periodo absque expressa Monetae specifi­catione contractis et actu exhaerentibus sexennali Moratorio subleventur, ac Interusuria quoque ab iisdem Obligationibus pendenda, durante hoc se­xennio ad quatvor a Cento decalventur, Status et Ordines nullatenus accedunt, praeterquam enim quod motiva hanc in rem per Deputationen! Regnicolarem adducta, cum stabilitis Principiis collidant, plurima insuper atque gravissima rationum momenta extraordinarios hos favores Debitoribus concedi vetant. Depu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom