1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 207. ülés
io54 tamen benignae huic Assecurationi satisfactum nondum est* quoad eflcctum ejusdem Status et Ordines Suae Majestati Sacratissimae demisse supplicant. — 10. De reserando Cursu Processus Met alis, quem Comitatus Csanadiensis contra Comitatus Temesiensem, ct Torontaliensem dudum incaminavit. Licet illud Statuum et Ordinum Regni humillimum petitum, quod erga Recursum Comitatus Csanadiensis Anno adhuc 1807. Suae Majestati Sacratissimae substratum erat, ut videlicet Processus Metalis, quem Comitatus idem Anno 1792. contra Comitatus Temesiensem, et Torontaliensem respectu complurium Communitatum, et Territoriorum, olim ad Jurisdictionem suam pertinentium, ast succesive ex interventu Belli Turcici, Pacisque Carloviczensis a se avulsorum, subin vero inter praefatos Comitatus distributorum, fundamento legum, et quidem Articulorum 56. 1542. 53. 1546. nec non 71. 1618. et 19. 1635. coram Delegato Palatinali Judicio suscitaverat, quive exaltissimo Suae Majestatis Sacratissimae Mandato inhibitus, et ad Acta Palatinalia reponi dispositus exstitit, Cursui restituatur, favorabilem non tulerit Resolutionem, nihilominus Status et Ordines in benignitate et Justitia Suae Majestatis Sacratissimae illimitatam locantes fiduciam, demissum istlioc petitum hac etiam vice reiterant. 1 1. De transferenda ex Urbe Buccari Tricesima ad praeclusoriam Tricesimalem Lineam , Portu item Regio aqua providendo. Posteaquam in Repraesentatione Statuum et Ordinum Regni , circa Urbis, et Portus Fluminensis inarticulationem, Sessionis pro Gubernatore Fluminensi in Tabula Procerum concessionem, Civitatum autem Commercialium Fluminis, et Buccari Nunciorum ad Diaetam Regni evocationem, ex Comitiis Anni 1807. die 30. Decembris Suae Majestati Sacratissimae demisse substrata, id quoque humillime expetiissent: ut Civitas Buccarana reliquis liberi Portus praerogativis irrestrictim donetur, hoeque fine Tricesima in urbe defixa ad praeclusoriam Tricesimalem Lineam transferatur, Portus autem Regius situs felicitate commendabilis, ope aquae ductus paucis impensis exstruendi aqua provideatur; quia interim Postulato Statuum et Ordinum Regni reflexe ad haec duo postremo memorata puncta, nec per elargitam eotum ddto. 12. Decembris Anno praecitato benignam Resolutionem Regiam, neque ab eo tempore satisfactum esset, quin imo licet omnis liberi portus praerogativa exposcat, ut ex parte Maris ad Tormenti majoris ictum liberos limites habeat, Tricesima tamen non tantum ad lineam praeclusoriam Anno 1809. praeexistentem translata non est, sed ad ipsum cor portus tam Buccarani, quam Portus Regii, et Buccariensis ad trium dumtaxat orgyarum a Mari distantiam nova linea praeclusoria ducta habeatur, haecque per Commissarium quxn.«ic Regium Littorale Hungaricum ad Sacram Regni Coronam reincorporantem stabilita, omnis libertas Portus adempta esse videatur; hinc Status et Ordines Regni humillimum suum Postulatum, tam relate ad aquae ductum in Portu Regio disponendum, quam et peculiariter quoad Tricesimam ad Lineam praeclusoriam, quae reflexe etiam ad viam Ludoviceam, cum maximo Aera-207. ÜLÉS ÍRÁSAI. \