1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 207. ülés
io5o 207.ÜLÉS ÍRÁSAI. Camera Sua Regia, eidem Familiae Justitiam, jam ante saeculum anhelatam benigne administrare dignetur. 5. De Fundo cx aucto in 11. crurigeris Salis Pretio proveniente. In nexu eorum quae Status et Ordines Regni Annis 1802. et 1807. relate ad effectum Articuli I4. 17Q2. circa auctum in 11. crucigeris Salis Pretium procurandum, demisse repraesentarunt, quamvis quidem Status et Ordines in benignitate, et Clementia Suae Majestatis Sacratissimae plenam et nunc locantes fiduciam, nulli dubitarent Eandem Suam Majestatem Sacratissimam effectum praecitati Articuli deinceps quoque pro Sua benignitate procuraturam esse, quia interim per benignam Resolutionem Regiam de dato 10. Decembris Anni 1807. qua mediante declaratum habetur, Suam Majestatem Sacratissimam tenoribus Articuli 14- 17g2. porro quoque inhaerere, Statuum et Ordinum Regni in eo proposito petito: ut Consilium Regium Locumtenentiale tam pro praeterito, quam et futuro, qualibet Diaeta remonstret id, in quos fines Fundus aucti Salis Pretii conversus sit, satisfactum haud exstitisset, negari autem nullo Jure posset Statibus et Ordinibus Postulatum isthoc, ut quippe Comitia Regni per Diidgens Dicasterkim de tempore in tempus edoceantur super eo: qualesnam Publico utiles labores sumptibus praememorati Fundi praesuscepti, qualiter hi in destinatos suos fines conversi habeantur, et quisnam sit effectivus Fundi hujus Publici Status? Ex eo Iidem Status et Ordines Regni Suae Majestati Sacratissimae denuo humillime supplicant, ut de praemissis benigne providere dignetur. 4. De reaquirendis in Banatu Temesiensi antiquis Haereditariis Juribus. Quamvis erga illud Statuum et Ordinum Regni desiderium sub Comitiis Anui 1807. Suae Majestati Sacratissimae demisse substratum : ut Familiis praehabita in Banatu Temesiensi Jura Haereditaria, praesertim si Summam Pecuniariam, erga quam Actualibus Possessoribus collata sunt, deponere voluerint, via Juris ordinaria aquirere liceat, neque eatenus seu Mindatis impediantur , seu ad viam Instantiae relegentur , Sua Majestas Sacratissima sub dato 6. Novembris ejusdem Anui 1807. eam edere dignata sit benignam Resolutionem, quod a dispositione illa, quam Augusta olim Imperatrix, et Regina Maria Theresia, occasione reincorporationis Banatus Temesiensis, hoc in merito ex gravibus admodum , ipsique Regnicolarum commodo subservientibus rationum momentis constituit, recedere non possit i Cum nihilominus in provocata Theresiana Resolutione omnis Jurium horum reaquisitio praescissa habeatur, cum indole autem originalium aquisitionalium, seu Douatioualium Litterarum ad perpetua tempora elargiri solitarum, componi nequeat, ut legitimi Impetrantis descendentes Haereditaria firma Jura sua praeter casus legalium obstaculorum, ordinaria Juris via prosequi impediantur, ex eo Status et Ordines Regni Gravamen hoc pro congrua medela Suae Majestati Sacratissimae denuo humillime substernunt. 5. De