1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 176. ülés
ACTA SESSIONIS CLXXVI. S3t talionis societati nonnullorom Quaestorum informa Monopolii tradita , novissimo autem tempore tota (juanta Tubacae Administratio ad manus Judaeorum devoluta est, etsi constet graves Judaeorum horum excessus, artificiosumque, quod clandestinis machinationibus sequuntur vexationum genus, in pravum quasi Systhema redactum, ex parte complurium Jurisdictionum tristi Contribuentium suorum sorti hac etiam in parte ingemiscentium, altioribus Locis haud simplici vice remonstratum esse, quo tamen subdola eorundem agendi ratio, captandique turpis e deceptione et divexatione producentium Colonorum promanantis Lucri studium de pleno denudari, ac ad altissimam Suae Majestatis Sacratissimae velut communis miserorum Contribuentium Patris et Protectoris cognitionem perferri valeant, adjuncta rei uberius tam recensere, quam vero perstringere e re videtur, nimirum Tam relate tid exteros, quam vero supplendam internam Haereditariarum Germanicarum Ditionum necessitatem, secretum eumque unicum manipulationis judaicae elaterem, non sinceritatem palmare hoc omnis Crediti Commercialis requisitum, sed nisum a tramitibus justi et aequi undequaque derivantem constituere, vel exinde affatim elucescente, quod cum Speculationes Commerciales versus Provincias Septentrionales signanter Borussicas susceptae , tam ob majorem distantiam, quam vero ideo, quod eorsum pactata Tabacae Quantitas medio axis promoveri debeat, exiguum importare soleant Lucrum, Judaei dictis Incolis Septentrionalibus, quo hac ex parte Quaestum Tabacae sublestis Speculationibus suis subordinent, passim malae, Quaestoribus autem Italicis , cum quibus exercitum Tabacae Commercium longe fructuosius esQ ne hi, prout antea moris erat, horsum appellant, et cum producentibus de solvendo pretio personaliter conveniant, in Portu Fluminensi optimae qualitatis Tabacum subministrent, taliterque simul Cameralem etiam Tabacae redituum Directionem Viennensem, cui id dantaxat, quod Quaestoribus Italicis Flumine resignare cautum censebant, consequenter vel mediocris Arel plane malae qualitatis est, subministrant, decipiant; — quoad Regnicolas Judaeorum agendi ratio ia his subsistit, utpote : Querelati Judaei admodiatores ad angendos terrendosque producentium animos, imminente jam jam Messe, exiguam duntaxat coemendae Tabacae necessitatem subversari, falso rumore spargunt, hocque ex incidenti defixa etiam Tabacae pretia studiose reticentes serotine promulgant, Messe terminata, producentes in locis quibusdam Emporialibus comparentes, procreatam Tabacae suae Quantitatem divendituri, eandem ad Depositoria etiam respectiva convehunt, Judaei interim simulantes indifferentiam, oblatae Tabacae velut sibi quasi minus necessariae receptioni semet accedere vix posse jactitant, dum aulem Fasces Tabacae discernunt et classificant, occeptum Tractatus negotium studiose et undiquaque congestis difficultatibus irretiunt, ob unum alterumve judicio eorundem pejoris qualitatis manipulum totum Fascem rejiciunt, ad primam aut secundam bonae qualitatis Classem vix quidpiam referunt , sed omnia ad tertiam plerumque Classem arbitrarie ita retrudunt, ut receptione majoris Quantitatis prorsus detrectata, pro hoc vile quoddam pretium ea )( 2 > sub/