1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 171. ülés

8*S CXCII-dik SZÁM CLXXIIÍ-dik ÜLÉSBEN. Az előbbi Izénél1 azon Czikkelyei1, mellyek a1 Privátusok1 Correlaliói’ II-dik IdÖ-Szakaszát illetik , változtatásának Javallatja. Nro CXCII. in SESS/OXE CLXXIII. Projectum mutationis Paragraphorum praeviiNuncii, II-dam Periodum Correlationum Privatarum concernentium. Die 27. Januarii 1827. X-^icet autem Sua quoque Majestas Sacratissima in benigna Resolutione die 19. Maji 1812. edita, jam in illud consentire dignata sit, ne Obligationes ad justae ligae Monetam exaequatae reductioni amplius obnoxientur, linis praete­­íea institutae financiális Operationis id secum ferret, ut Creditori ille valor praestetur, cui praetensio illius juxta provisoriam exaequationis normam ae­­quiparata fuit, considerato nihilominus eo, quod in defectu Conventionalis Monetae, surrogatae huic pro medio solutionis exaequatorum Capitalium Sche­dae Relationales, repraesentatum valorem nullo ab emissione sua tempore su­stinuerint, quod in eiformatione Scalae exaequationis ex praenotationibus Bursae Viennensis coordinatae, in favorem Creditorum (remonstranle id ipsum praeprimis ultimo Semestri scalaris Periodi) eo reflexum fuisse videatur, quod hi exaequatum valorem reductarum Obligationum neutiquam in Conventionali Moneta , velut ex circulatione penitus disparente, verum in Schaedis Reluitoriis, Fundo reálisa­­tionis earum haud praeexistente, ab ictu vicissitudinum calamitoso illo tempore sufficienter protegi nequeuntibus, percepturi sint, proinde quodsi nunc pro me­dio solutionis in cohaerentia Scalae praestandae, remotis Schaedis Reluitoriis Pecunia Conventionalis adoptaretur, Debitor ultra justam proportionem gra­vandus foret, Status et Ordines ut pro manifestato Suae Majestatis benigno desiderio, et aequitatis exigentia Creditores aeque ac Debitores parem expe­riri valeant Legislationis providentiam, eorumque indemnitati consulendi stu­dium , adoptatam Scalam eo etiam ex capite exceptioni obnoxiam , quod prae­notationibus Bursae, progressum fluctuationis Schaedarum Bancalium exacte , non item earum valorem Conventionali Monetae quovis tempore realiter corre­­spondentem et persaepe violento Speculandum influxu modificatum, referenti­bus, innitatur, justa moderatione temperandam esse censent ea modalilate ob­servata, ut cum gradationes Scalae nonnisi evidentioribus datis, quam quibus superstructa est, praehabitis possent ad calculum strictae Justitiae proximius adduci, horum vero comparandorum ce»rta spes non esset , eventusque insti­tuendae earum combinationis magno caeteroquin temporis dispendio conjun­ctae, exspectationi congruens, in antecessum promitti nequiret, temperamen­tum moderandae Scalae deserviturum, pro toto decursu scalaris Periodi, habi­ta omnium adjunctorum justa reflexione per aversionem defigatur. Modalitate Temperamenti taliter stabilita, quod quantitatem illius atti­net , Status et Ordines post maturam deliberationem mentem suam in eo defi­xerunt ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom