Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
15 habentes, quam non habentes, Decimam et Lueram Camerae solrere non tenentur, prout ab antiquo fuit observatum praeattactum statutum, quod distinctionem tantum inter possessionatos Nobiles induxerat, vehit antiquae consvetudini contrarium, et praejudiciosum, sustulit. Dum temporibus Ladislai Posthumi ad Thronum Regium felici cooperatione invicti Haerois, et strenui Hungáriáé Gubernatoris Joannis Hunyady Jure collocati fama, per Tureas eversi Graecorum Imperii Hungáriám etiam percurrit, ut imminenti tanto periculo obvietur, in Comitiis Ili54. de Regni Defensione solliciti Regnicolae hanc Articulis 1. 2. 3. 4. 5. t». 7. 8. 0. coordinarunt, quibus inter caetera Articulo 2-do providetur, ut et medio Praelatorum, Baronum, et Nobilium electi videre debeant, quod Banderia possint e Proventibus Regalibus levari, et provideant, qualiter iidem ad Cameram administrentur, et inde erogentur, utve stipendia honores Boronatuum tenentibus competentia ad Banderiorum suorum conservationem exolvantur ; -—• Adri Ecclesiastici majores dignitates tenentes juxta Regestrum Sigismundi Banderia sua producere obstringuntur, quorum vero Proventus imminuti essent, ratione horum nova limitatio oneris banderialis, uti et de proventibus illorum minores dignitates habentium Ecclesiasticorum, qui in Regestro non continentur, per Electos e medio Procerum conscientiosa limitatio Exercituantium decernitur; — a singulis 100 portis Jobbagyonalibus tam ecclesiasticarum, quam saecularium Personarum per Electos Communitatis Nobilium connumerandis quatuor equites, et duo pedites ad exercituandum, et praeterea nobiles Universi, Barones, Magnates per capita insurecturi pro liliis Magnatum minorennibus alii substituendi desiderantur. — Articulo 7-mo statuitur, ut Jobbagyones exercifutanies Nobilium in pluribus Comitatibus possessiones habentium, in illum Comitatum ubi residendam habent, transmittantur, et si Nobiles, seu Domini cum talibus hominibus suis voluerint exercifuare, sub Banderio eorundem proficiscantur: omnes Liberae Regiae, et Reginales ac aliorum Civitates , nec non totum Regnum SIavoniae, de quibus lucrum Camerae solvi non consvevit, similiter Philistaei, Cumani, Valachi, et Tartari connumerati exercituare debebant. — Sub poena Capitis fuit Articulo 12. prohibitum, dispositionem hanc exercitualem ad pecuniariam solutionem convertere, et Articulo eodem, ac 13. in contravenientes supradictis dispositionibus amissio Bonorum, et pro Ignobilibus poena Capitis praestabilitur. Interim ejusdem anni Articulo l l-to praedicta methodus Exercituationis, quam imminens Turearum invasio necessariam exposcebat, pro inconsveta, et illegali declaratur, decerniturque, ut talis deinceps nullo unquam tempore promulgetur, sed antiqua consvetudo Exercituationis observetur. Exstat ad haec tempora exemplum — qualiter Domini terrestres per [nscripticnales servientes sibi addicere soliti fuerint. Anno 1455. Joannes Filius Milde de Sugatagh Possessionem suam Detsefalva in Maramaros, Sandrino, et Dragus Filiis Román, eorumque Successoribus ea conditione donat, ut ipsum et Successores ejus in cunctis expeditionibus suis, et Exercitibus, Regalibus expensis, aut hominibus adjuvare, et providere teneantur. Ingentes hos belli apparatus in efifectum non abivisse inde colliniare licet, quod teste Ranzano in Epitome Rerum Hungáriáé Joannes Hunyady jam proprio tantum conducto milite, jam adjutorio Cruce signatorum omnes Turearum insultus victoriosus sustinuerit. Tantis Herois virtutibus atque divitiis provocata Majorum inv idia, necem primogeniti ejus Ladislai procurav it, et internam Patriae quietem turbavit. Anno dein 1458. sub Gubernio Michaelis Szilágyi Articulo 2. norma defensionis Regni ita praestabilitur, ut ante omnia Rex de Proventibus suis Regnum defenderet, quod si vero hosti resistendo par non esset, extunc Praelati, et Barones, caeterique Viri Ecclesiastici Banderia, seu gentes ipsorum juxta 4 *