Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

13 Id tamen ex praedeductis indubie liquet, rem contributionis pro ampliandis in defensionem Regni Regiis proventibus jam eotum per colonos et alia privilegi­­ata Loca atque Civ itates liberas depensae comitialiter tractatam, ex iisdem pro­ventibus Aerarii militiam pro Regni defensione intertentam, huicque adlectos fu­isse in Bonis castrensibus, et Civitatibus existentes libertate donatos, officiales item Regios cum suis servientibus, et militibus intra Regnum erga stipendia e Regiis proventibus obtenta, prout extra Regnumpro pecunia Regis exercitum Re­gium sequi, totamque Nobilitatem in casu majoris periculi et necessitatis pro Re­gni defensione intra limites quidein propriis expensis, extra Regnum vero, dum voluerint, pro pecunia tantum Regis militare debuisse. Altera Epocha exordium sumit a regimine Sigismundi Regis, et in se complectitur diversas illas mutationes, quas systhema defensionis Regni usque ad infaustam cladem Mohátsiensem necessario subire debuit. Nam aetate hac illa se mutuo excipientia cernimus rerum adjuncta, ut nunc prosperi eventus florentem, mox adversi Patriam dissolutioni proximam reddiderint — haec enim, quae sub Sigismundo adhuc integra perstitit, jam sub Uladislao 1-mo per funestam ad Vár­nám cladem, et internis dissidiis ad tempus Ladislai posthumi perdurantibus multum inclinabat; — paulo post virtute Mathiae 1. ad summum florem evecta, jam sub Uladislao II. gravibus malis exagitata, sub Ludovico II. ad Moháts pro­strata, majori parte in Ottomannicuin jugum missa exstitit. Imminens Regno ab infensissimis hostibus Tureis, Venetis, Hussitis, et Bohemis periculum videns Rex Sigismundus, in suo sic compellato Regestro per Kovachich in Supplementis ad vestigia Comitiorum edito SS-bus et 00. Regni propositionem fecerat de coordinanda Regni defensione, quae Anno 1135. circa modum Exercituationis constitutos Articulos 1. 2. 3. 4. 5. G. 7. 8. provocasse vi­detur. In hoc Regestro Sigismundi ab antiquo observata lex, et consvetudo me­moratur illa, quod ultro defensionem, quani Rex, et Regina, Praelati, et viri Ecclesiastici de Regiis, et Reginalibus, ac Ecclesiarum proventibus pro Regni, et confiniorum conservatione facere tenentur, etiam Universitas regnicolarum, nobilium, et possessionatormn pro hujusmodi defensione confiniorum Regni, sub­­intellectis etiam Regnis Croatiae Sclav oniae, et Dalmatiae in generali exercitu proficisci teneantur, et quod cxercituantes, quos Nobiles possessionati a jobba­­gyonibus suis secundum limitationem facultatum per Nobilium communitates faci­endam dare debent, proficiscantur, sub duetu proprii Comitis provincialis.—Con­tinet isthoc regestrum varias dispositiones de defensione Regni, inter caeteras : ut in locum Exercituationis Nobilium per singula capita, ut antea moris erat, mit­terentur juxta limitationem facultatum in quodlibet Comitatu suscipiendam Pha­­retrarii ad expeditionem certo numero, — continetur ejusdem Articulo 14. etid, ut Comitia, in Articulo 1-mo memorata de iis, quae pro defensione Regni, et confiniorum de proventibus Regalibus disponenda sunt, et hac vice disponant jux­ta facultatem per priora Majestatis Regiae Scripta eis in hoc tributam; recenset etiam banderia Praelatorum, Baronum, et Nobilium ducto calculo incirca 70000 equitum, incluso etiam regali Banderio efferentia : omnia interim haec circa defen­sionem Regni praestituta, sensu Art. 20: ejusdem regestri Sigismnndei, quod in legibus saepe provocatur arbitrio, et dispositioni Praelatorum, Baronum, et Co­mitatuum Regni relinquuntur. — Exstat etiam regulamentum militare Sigismun­­di de Anno 1427. Praecitatis autem Articulis Anno 1435. sequentia statuuntur circa modum defensionis: 1-mo Ut Rex de proventibus suis ad conservationem arcium finitima­rum, et Regni defensione sufficientem militiam stipendiariam omnibus necessariis provisam constantar servare teneatur. Op. Hand. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom