Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831
I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione
illius a legali ordinariorum Regni Judicum revisione plane exemptae sint; cum hujusmodi partiales exenitionts, in systliematica Coordinatione ferendae universali, et legali provisioni nec obstare, neque praejudicare valerent, bis sublatis e re futurum rata est Regnicolaris Deputatio, ut ea, quae circa Sedium dominalium formam Appellationisque normam, sancientur, ad praesens quoque Forum irrestricte extendantur. In horum igitur nexu proponitur. A.RVII<CUlfalD8 3» De Sedibus Dominatibus. §. I. Sedes dominates tam pro Colonis, aliisque dominali Jurisdictioni obnoxiis personis inter se, quam vero pro Causis extraneorum contra hos promovendis; item: pro controversiis Domino Terrestri contra proprios Jurisdictionatos suboriri queuntibus indiscriminatim; horum vero ex parte contra illum: ratione quaestionum ex nexu subditelae profluentium, deinceps quoque Forum primae Instantiae constituent; respectu tamen Nobilium, et Civium, Judicatus Sedium dominalium, nonnisi relate ad fundos Jurisdictioni dominali obnoxios, salva in reliquo Articuli 2: 1038. et 22. 1047. dispositione locum habebit. §. 2. Processus etiam Rationarii contra Officiales, et Servitores oeconomicos, reddendis Rationibus obnoxios , porro quoque coram Sede dominali pertractabuntur, beneficio tamen Appellatae intra Dominium prosequendae per rationales Officiales dominales in antecessum medio Reversalium in praejudicium Viduae, et Orphanorum renunciari non potest. ■» §. 3. Sedes autem dominalis e quinque adminus Judicantibus, qui numerus ad integritatem Judicii necessarius semper erit: Praeside nempe, duobus item per Dominum Terrestrem Convocandis, nec non Judice Nobilium et Jurassore, aeque cum voto adhibendis, atque eapropter iisdem in Causis sub Revisione Sedriali voto haud amplius gavisuris, constabit. §. 4. Cui/ si Dominus Terrestris decretali Juramento obstrictus est, ipse praesidere, secus autem sui loco non alium, quam Tabulae Judiciariae Assessorem substituere potest, Convocatos vero e Viris Juris peritis deliget. §. 5. Ad procurandam litigantibus plenam securitatem, et in occursuris casibus indemnitatem, statuitur: ut si quis Dominorum Terrestrium in dissitis Regni partibus, vel nefors extra Regnum commorans, aut bona in Arendam locans, nullam de exercendo Judicatu dominali provisionem fecisset, vel in loco