Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831

I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione

10 inactionatorum, «nivei pluribus Comitatibus adjacentium, Sedriis Comitatuum, vel neo erigendis his Foris subordinate posse ac debere arbitratur. Cactcrum praedictae quadruplicis ordinis Causae per se inagno numero non sunt, ut igitur Tabulae Regiae notabile allc­­viamen procuretur, ideo quoque novum aliquod Judicium in vicem Tabularum Districtu­­alium constabiliendum esse censebatur, ut illud Causas criminales a Foris civicis, Se­dibus item dominalibus, Forisque privilegiatis jure gladii pollentibus appellatas, quae caeteroquin Jurisdictionem Comitatuum nullatenus contingunt, revideat, et rc\isas in casu legis immediate ad Tabulam Septemviralem pro superrevisionc transmittat. Spectata igitur praerecensitorum processuum mole, duo Fora, sub nomine Ta­bidarum Judiciariarum partium Regni alterum Danubianarum, alterum Tibiscanarum sta­bilienda proponuntur, quae in praeindigitatis Causis partim in prima Instantia, partim in via appellationis judicent, et Pestini, in meditullio Regni Consessus suos habeant, un­de inCausantes, illud commodum promancret, quod revisarum Causarum transmissio ad Forum superrevisorium nullas novas expensas requireret, et idem Advocatus, qui eisdem coram praedictis Tabulis adsisteret, etiam in Curia Regia operam praestare pos­set, nec causa admaturandorum Processuum in diversas partes cum dispendio sumtuum itinera suscipere deberent. Cum igitur Tabulae hae, Causas appellatas quoque revisurae sint, conveniens est, ut pluribus, quam Fora illa, a quibus appellatas recipient, individuis constent. Re­­gnicolaris Deputatio censet, totidem, quot ex eadem ratione in Comitatibus stabiliti sunt, quippe una cum Praeside septem Judicantes Jiic quoque necessarios esse ; quia ta­men quandoque simul etiam plura individua legitime impediri queunt, ne ob defectum sufficientium Co-judicum Consessus interrumpi debeant, praeter Praesidem, decem insu­per Assessores denominandos esse, ex quibus Referentes quoque per Praesidem , qui in­dividua sua nosse debet, deligi valeant, exactiorem relatae Causae notitiam habentes, subinde exeeutiones promthis peracturi. Assessores hos Juris peritos esse oportere, ipsa res loquitur, ut autem possessionati quoque sint, dignitas Judicii svadét; denique, ne pro casu legitime impediti Praesidis improvisa relinquatur Tabula, medium illud suppe­tit, ut absentem Officio senior Assessor suppleat. Pro acceleratione porro revisionis, admittendum est, ut Causae appellatae sicut hucdum in Tabula Regia, et Sede Tavernicali in extractu, et nonnisi illae per extensum referantur, in quibus Tabulae hae, qua primae instantiae Fora processurae sunt. Quod demum adtinet cursum appellationis, censet Regnicolaris Deputatio, Cau­sas civiles, quae in prima instantia isthic judicabuntur, secundum usum, qui in Distri­­ctualibus Tabulis vigebat, ad Tabulam Regiam, pro revisione, criminales autem in casu Legis pro ruperrevisione immediate ad Tabulam Septemviralem, transmittendas esse. Quibus «onformiter proponitur

Next

/
Oldalképek
Tartalom