Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Juridicam relata. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fáskút / 1831

I. Projectum Articulorum de Fororum Coordinatione

12 revecta perfecte obtineri posse non dubitat; non agitur enim de eo, ut administratio justitiae ab administratione politicorum, in Universitate Comitatus conjuncta, abstrahatur, distinctum­que,et a praebabito Universitatis influxu independens inducatur collcgiale Tribunal; verum ut exemplo Majorum, qui pro exigentia necessitatis, et utilitatis publicae Fororum Comitaten­sium Coordinationem identidem modificarunt, id, quod in administratione justitiae rationi­bus moderni temporis maxime convenit, salva legali Comitatuum activitate, constituatur. Atque his permota Regnicolaris Deputatio conclusit, ut provincia in partibus judicandi Vice-Comitibus et Judicibus Nobilium attributa sublata, eadem in formatum Se­­drialc Judicium transferatur, omnesque Causae instituto formali processus decurrentes, et suscitandae, non tantum illae, quae per Articulum 35: 1729. Sedriis reservatae sunt iis­dem porro quoque relinquantur, sed illae etiam quae in moderna provisione ad Judicatum Yice-Comitum, et Judlium spectant, Judicatui Sedium Judiciariarum reapplicentur. A quo Concluso dissentiendo nonnulla Deputationis Commembra oppositam tenebant sententiam, et separatum Votum sub • ||J | subnexum exhibuerunt. Cacterum sunt quaedam Causae, quae nunc coram Tabulis Districtualibus decur­runt, quippe liquidi debiti, et concursuales, ad Contractuum item bona, aut quaecunque objecta, praetensionesque exinde profluentes concernentium, testamentorumque imple­mentum erectae, quae, cum secundum eadem principia, ex quibus aliae causae, in Co­mitatibus decurrentes , judicantur, decidi debeant; et in specie ratio nulla adsit, cur idem Judex, qui ad vires 12,000. florenorum liquida debita adjudicare, et ratione pigno­rum longe majores involutiones admittentium procedere potest, de lequidis debitis ultra 12,000 flor, judicare nequeat, tam has, quam etiam processus pignorum in quibus par­titio summae subversatur, tum ad excisionem quartalitii principaliter motos, praeterea novae Divisionis, et ad invalidationem Fassionis ex neglecta praemonitione institutos, qui, velut facti tantum quaestionis discussionem pro objecto habentes, a Tabula Regia Judiciaria pro facilitanda reliquarum eorsum spectantium Causarum revisione abstrahi posse videntur, liquidi quidem debiti processus ad Summam indefinitam, reliquos autem si substratum eorum uni eidemque Comitatui adjaceat, aeque Judicatui Sedriarum subor­­dinandos esse, arbitratur Regnicolaris Deputatio. In nexu praemissorum Conclusorum de Coordinatione ipsius Sedis Judiciariae actum est, et sequentia adoptata snnt, utpote: 1. ) Ut indole Constitutionis Comitatuum poscente Ordinarius Praeses sit Supre­mus Comes, vel eo impedito, alteruter ex Vice-Comitibus, hos vero officio Senior Judex Nobilium suppleat. 2. ) Ut e Judicibus Nobilium et Jurassoribus, qui a vetustissimis temporibus inte­grantem partem Judicii constituunt, adminus unus Judex Nobilium cum Jurassore sem­per interessé debeat. 3. ) Ut in quovis Comitatu erga propositionem Supremi Comitis praeferenter ex possessionatis Nobilibus, quatuor salarisati Assessores probatae integritatis et sufficienti juris peritia pollentes, liberis Statuum et Ordinum generaliter congregatorum votis eli­gantur, legali periodicae restaurationi peraeque cum reliquo Magistratu obnoxii, qui Ju­dicio similiter intervenire debebunt. Atque hi numero septem judicantes, ad integritatem Judicii Sedrialis, quod alioquin in Causis a Sedibus dominalibus, et respective localibus Magistratibus appellatis, Forum appellatorium constituet, semper necessarii erunt. Interim

Next

/
Oldalképek
Tartalom