Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Scholis Grammaticis
actas adolescentis studiis ei propositis debeat esse suppar atque consona , neque pueros Scholis Grammaticis oporteat mandari prius, quam stadio quod decurrere instituunt , omni postea ejusdem progressui pares validique censeri possint, dispositioni primitivae ne quis ante decimum aetatis annum o Ludis vernaculis transire ad Scholas latinas permittatur porro inhaerendum censuit Deputatio. Atque his praemissis, sonabit: §. 64. Reliqua Studiorum Argumenta in sequentibus singulatim explicabuntur et in Magistrorum Instructionibus enucleatius declarabuntur, quibus omnibus rite pertractandis Quadriennium constituitur, quo evoluto Grammaticae Cursus terminatur, ita ut discipuli legitimis instructi Testimoniis, vel ad suos remittantur, vel ad Gymnasia humanioribus literis destinata traducantur. — Quemadmodum autem non omnibus natura aequa lance dona sua distribuit, sed animi facultates apud alios citius, serius apud alios sese explicant; ita in admittendis ad Scholas discipulis, aetas quidem apud omnes aequaliter ad punctum definita spectari non debet, cavendum tamen, ne quis ante decimum annum e Ludis vernaculis transire ad latinas permittatur, Directoribus attamen tributa facultate, singillativis rarioribus in Casibus, unius alteriusve Mensis veniam largiendi. §. G5. Quod Instisutionum tempus adtinet, binae ante, totidem post meridiem ea tamen lege adsignantur horae, ut Juventus quadrante prius conveniat, recenseatur, et cetera his affinia intra hoc tempus sic absolvantur, ut quaternis institutionum horis , nihil detrahatur. t Cuncta reliqua studia quae hic nomine extraordinariorum veniunt, et iis tantum essent horis subcisivis proponenda, qui emenso Granunaricae Curriculo Scholis valedicunt , fundamento generalis normativae Constitutionis , quod sortem adolescentum copia et diversitate disciplinarum pressorum omnimode sublevare necessum sit, praetermittenda erunt. Lt tamen iis etiam ad mentem Deputations anni 1791. prospiciatur, qui e Scholis Grammaticis ad aliud vitae genus penitus secedunt, distincta aperietur palaestra, in qua sublimiorem Culturam refugientibus, idiomate tantum vernaculo plura talia proponantur, quae {in quotidianae vitae humanae reique familiaris usus necessaria, aut utilia adminus sunt. Sed haec ne magno admodum Fundi studiorum impendio suscipiant tur, iis etiam adpromptabuntur, qui absolutis Humanitatis Classibus Studia derelinquunt; et ad loca Archi-Gymnasiorum aut pauca Gymnasia majora restringenda erunt, nisi forte opulentiores quaedam Civitates aut Communitates sumtu proprio Instituta hujusmodi in medium sui invecta cuperent. T Caput II. De norma Studiorum in Scholis Grammaticis Anno primo> Triennio quod Scholarum Grammaticalium cursui tribuerat Deputatio Anni 1791. in Quadriennium protenso, normam Studiorum infimae Classi praestituere non poterat, haec igitur ex nova ratione Educationis horsum transponitur, conspiciendaque exhibetur sequentibus : §. fiG. Annus iste qui quadriennium Grammatices aperit, et primus hic esse dicitur, hactenus tertium in Scholis vernaculis locum occupavit, Classemque distinctam fecit, in qua pueri primis Linguae latinae rudimentis solebant imbui , et ad stadium grammaticum praeparari. A idetur autem magis ad rem luturum, si omnis haec schola, cum illis nimirum Studiorum argumentis et exercitiis, quae ibidem propria habuit, ad veterem sedem referatur, corporique suo uniatur, ac inde gradatim ad reliquos Grammaticae annos procedatur.