Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Scholis Grammaticis

32 statiin loco occurrit Doctrina Christiana, qua«, siquidem partem ejus maxime necessari­am Pueri compendio jam in Scholis vernaculis hauserunt, per omnes Grammaticae Clas­ses nonnihil auctior et locupletior lingua hungarica tradetur; ea tamen hic interposita cautela, ut in gratiam eorum adulescentum , qui linguae hujus nondum sufficienter com­potes sunt, rudimenta fidei, idiomate quoque nativo primo vel secundo etiam Gramma­tices anno tradantur, iisdemque ea hoc modo ediscere et referre admissum sit, mox atta­men ac linguam hungaricam nonnihil condidicerint, ejus opera in Doctrina Religionis suae uti debeant. Alterius reflexionis fundamentum illud erat, provisionem ut institutionis doctri­nae christianae praeter dies 1'estos t Dominicos una insuper quot hebdomadis die ratio habeatur , nimis genericam esse. — Et cum horum omnium multo pressior esset dispo­sitio nova educationis ratione enunciata , ea horsum transponitur, ratione sequenti: §. 59. Si, quae jam in sermone superiore proposita fuit institutionum ra­tio, usquequaque ut fieri debuit est observata, nulla potest in praesens occurrere dubitatio, quin Tyrones e Scholis vernaculis ad lias Classes traducti, illud habeant Religionis et morum fundamentum, quod si porro augeatur et solidetur, totius vitae christianae aedificium sustinere, et Respublica quidem frugi inde viros bo­­nosque cives, Rex autem fideles subditos merito sibi spondere possit. Atque hoc illud est, in quo nunc etiam praecipuum studium summaque cura est collocanda, et juventus in Mysteriis fidei, universaque Religionis disciplina amplius erudienda, confirmanda. Quapropter praeter duas per hebdomadam horas huic Institutioni consecrandas, dominici festivique dies omnes, nullo nisi forte publica Ecclesiae supplicatio intercedat excepto, eidem Doctrinae sancte impendantur. Institutiones autem ipsae sermone hungarico adornabuntur, ea tamen exceptione admissa, ut illis adolescentibus qui linguae hujus nondum sufficienter compotes sunt, rudimen­ta fidei idiomate quoque nativo primo et secundo Grammaticae anno tradantur, eaque sic etiam referre in admissis habeant, mox attamen ac linguam hungaricam nonnihil condidicerint, ejus opera uti debeant. Accedit ordinariis Scholarum die­bus affine doctionis argumentum, Historiae e sacris utriusque Testamenti Codici­bus selectae, hungarica perinde lingua proponendum. Non plane omnia quae insequenti §-pho adstruuntur aevo nostro ita sunt adpliea­­bilia prout illi quo hae scribebantur, ideo in compendium potius redacta sunt, sic : §. 60. Proximum deinde vendicabit locum linguae Jatinae Institutio, cujus summa est in Hungária necessitas, cum usus ejus nativus jam quodammodo sit redditus ac domesticus; ut nihil dicatur de praeclaris illis veteris Latii scriptoribus, sine quibus vera et genuina amoenioris literaturae cognitio comparari non potest. * Complura quae ab eo inde tempore quo deputationale Opus coaluit partim dispo­sita sunt, partim in praecedentibus moderni Elaborati disponenda desiderantur, in §-phum qui nunc examini subjiciendus foret, alterationes necessarias reddunt, quae sequentibus enunciari poterunt: §. Cl. Nec minorem tamen in excolenda lingua patria adhibendam esse diligentiam, cultiorum in Europa nationum exempla docent. Quare sollicite pro­videndum est, ut linguae hungaricae secundum praecepta Grammaticae, et qui­dem Idiomate eodem, illis vero qui hujus mediocriter solum periti ad duas pri­mas classes advenerint, nativo proponenda institutio, pari cum ceteris disciplinis gradu procedat, nec ullus deinceps ejusdem penitus ignarus ad scholas gram­maticas admittatur, cum ea sit Instrumentum in compluribus aliis disciplinis ex­planandis, nec ullus est hac in re tergiversandi locus, postquam linguae patriae studium tamquam ordinarium omnibus Hungáriáé Institutis literariisLege publica, sanctioneque regia est demandatum, ceteris autem sacrae Regni Coronae adne­xis Provinciis pro institutione extraordinaria propositum, ut adeo spes suppetat illic etiam linguae hujus usum, sensim Civitate esse donandum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom