Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Scholis Vernaculis

20 grammaticalia absolvantur, neque, ut hucdum fieri suevit, vehiculo Linguae la­tináé, verum singulis nativae proponi valeant; hi quoque per viros idoneos pro­positis praemiis animandos concinnandi procurabuntur. Absolutis per praevia cunctis illis, quae normam studiorum in Scholis vernaculis cujuscunque generis observandam respiciunt, restabat adhuc eo ut Instituti hujus coor­dinatio plene exhausta dici queat, politica Gubernii ejusdem constitutio. Mutata igitur hac in parte primitivi Operati partitione, sequitur: Caput vn. De politica Scholarum vernacularum Gubernatione. Siquidem observatum fuisset, summam argumenti totius ex quo Corollarii instar reliqua fluerent, in illa consistere propositione, Inspectoribus Comitatensibus Gubernium scholarum vernacularum in pagis et oppidis sitarum concredendum esse ; constaret vero Regios aliquando fuisse Inspectores constitutos ; antequam ad expendendas singulas Capi­tis hujus Partes progressus fieret, quaestio illa superanda erat: an deinceps non potius Inspectores in singulis Comitatibus constituendi sint ? anve aliis — et cujus signanter status vel qualitatis aut dignitatis Individuis, Inspectio isthaec committenda foret? Quae Inspectorum idmodi Comitatensium constitutionem suadent ad haec potissi­mum recidunt: horum si ex nominatoribus Comitatus individuis legerentur, auctorita­tem, zelum et boni publici promovendi desiderium, neglectae educationi et institutioni pubis plebeae , auxiliumque efficacissimuin laturum ; partim quod scholares praesentia viri conspicui ad diligentiam animandi , parentesque illorum facilius ad obsequium prae­ceptis se quoque ferientibus praestandum, inducendi sint; partim quod sacri Curiones (penes quos immediata localis Directio immota relinquitur) et Ludorum Praeceptores , ad munia sua naviter obeunda, Censura idmodi incitandi praevideantur; partim denique, cum Jurisdictionis publicae per Inspectores e medio sui delectos, innexum arctiorem hujus administrationes publicae sibi hactenus quasi peregrinae partis venientes, naevis, desideriis et necessitatibus Institutorum horum obviam venire, iliaquc ex depresso in quo gemunt statu, educere queant. Obverti attamen his potest, visitatores idmodi adfuisse olim , et licet in multis omni encomio dignis, nec ingenium nec animus deficeret, ea tamen quae sperabantur, neu­­tiquam obtenta fuisse. Nec quibusvis in Jurisdictionibus numerosos reperiri, e quibus omni obtutu idonei legi possint, quive si legerentur, muneri huic obeundo semet dicaro velint. Accedere eo, quod impensis sine quibus idmodi officii genus vix adpetentes nancis­­ectur, in aretis modernarum ubivis rerum circumstantiis, parcendum potius quam conce­dendum sit; neque affulgere spem, ut Jurisdictiones, tametsi de Institutorum horum ne­cessitatibus , quae obvios in illis naevos potissimum generant edoctae, quia mediis pecuni­ariis destituuntur, his tollendis efficaciter incumbant. Suppetere medium in promptu aliud et quidem: ut Inspectio haec Vice-Archi-Diaconis credatur, qui aliis officiosis persaepe ad perlustrandos Districtus suos provocati, Ludis etiam pagensibus et oppidanis intenti esse poterunt; quod dum praestiterint , non deerit illis auctoritas in sacrum Curionem , Praeceptorem et ipsum etiam Populum, tribuente hanc ipso in quo consistunt hierarchi­­cae dignitatis gradu, nec erunt cuiquam graves, munus quia gerent absque omni penso. Denique Scholas inspicientibus vel Heri Locorum, vel delegati horum procurantes adsociari poterunt, ut actui huic et desiderata publicitás et major accedat solennitas. Quibus ad invicem libratis, consideratione adhuc illa accedente: quod cum visi­tationi Inspectorum , scholae vernaculae etiam mixtae et E\angelicorum utriusque Confes­sionis subjici intendantur, diversae occursurae difficultates praemetuerentur, si \ice-Archi- Diaconis Inspectorum officium concrederetur, comitatenses Inspectores ad mentem Depu­­tationis anni 1791. ita inducendi esse censebantur, ut Inspectione et Directione eorum quae ad Religionem pertinent mediate ordinariis, per locorum attamen sacros Curiones immediate exercenda salva permanente, universae scholae vernaculae Evangelicorui» etiam utriusque Confessionis, exceptis iis quae Religionis sunt, visitare et inspicere tene­antur. Manebit proin primitiva constitutio sequens:

Next

/
Oldalképek
Tartalom