Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
De Fundis Institutorum Literariorum
18 quaqua demum ratione gubernandam et procurandam Jiabent, velut Assessores Commissionis Studiorum, Exactoratus et solutorium politico fundationale adConsilium Locumtenentiale Officium, fundis fundationalibus adeoque etiam litorariis in onus assignatae habeantur. Licet enim cuncta haec Individua operam suam procurandae diversimode Hei literariae locare negari nullatenus possit, quia tamen Sua Majestas Sacratissima Jus suum regium supremae Inspectionis in universam Hem literariam quoad singillativa ex quibus haec coalescit objecta medio illorum exerceret, proin strictissime in qualitate Servitorum regiorum, partes exeeutivae potestatis sibi creditas habentium consideranda venirent, eorum vero quae ad supremam gubernationem regiam referuntur provisio, ex Systemate constitutionali Aerario regio incumberet, cunctae suprarecensitae solutiones fundum Studiorum indebite gravare videntur. Quod porro ad remedia attinet: defectui huic non alia ratione subveniri poterit, quam si causae eundem producentes sublatae, aut saltem imminutae, proin parte ex una Parsimonia summa inducta, et vires fundi ita restauratae, igitur parte ex altera reditus tantopere aucti fuerint, ut cuncta sibi incumbentia onera supportare valeat. Ad primum seu parsimoniam faciet: a) Gymnasiorum praecipue illorum, quae per fundum Studiorum providentur, eum proin attenuant, et reflexe ad locales considerationes sine detrimento propagandae Institutionis sufferri possunt, restringendus numerus. b) Provisio cunctarum nationalium Scholarum respectivis locorum Communitatibus, conformiter tamen ad generale principium puncto 3-tio defixum, imponenda. c) Si stabilitum fuerit, ut in cunctis illis locis , ubi Gymnasium est', in quantum id adhuc non obtineret, Director hujus una Directoris Scholarum Nationalium munus, et quidem sine peculari pro hoc renumeratione obire teneatur. d) Si in posterum provisione Theologiae Professorum Jaurini et Zagrabiae fundus studiorum relevatus , et haec Episcopis Seminaria sua intertenere utique obligatis imposita fuerit. e) Quod si honoraria, salaria, renumerationes et pensiones omnium illorum in Dicasteriis Regiis servientium Individuorum, quae superius ad e) recensita fuere, aut ad parem categoriam referri possunt, deinceps ex Aerario Regio depensa fuerint. Benignus igitur Suae Majestatis Sacratissimae desuper assensus motivo potissimum ex eo postulandus erit, quod agenda mentionatorum Individuorum et Officiorum immediata sint consectaria et sequelae administrationis publicae, cui de necessariis prospicere mediis Aerarii est Regii, non vero aliorum quocunque demum nomine venire queuntium fundorum. Augebuntur vero attenuati nimiopere studiorum fundi reditus: a) Elocatis pari modalitate, et sub iisdem cautelis prout id intuitu Bonorum Universitatis propositum est, ejusdem Dominiis et realitatibus. Ä) Inducto ad Scholas publicas, adminus donec fundus hic onera sua depuraverit, et nonnihil reparato per devalvationem perpesso decessu invaluerit, moderato Didactro, quod una salutare nec quidquam tamen violentum erit medium, Juvenes parentibus et ingenio ad aliud utilius sibi vitae genus natos, ab aditu ahiorum scholarum arcendi, in quibus exiguo cum profectu, et nulla procurandi publici commodi spe, imo aperto futurae suae conditionis et Heipublicae detrimento versantur. Ne tamen ex obverso pensum isthoc ultra quam intenditur obicem Institutioni publicae ponat, justa in eo partiendo et defigendo mensura obtineat est necesse. Igitur Scholae vernaculae, capitales, nationales et ita dictarum latinaram quatitor Classes Grammaticales, a dependendo didactro sint immunes, pateatque ultro etiam Juvenibus huis adire volentibus gratuitus ad illas accessus, argumento huic exceptioni deserviente , quod cognitiones ist hic propositae cuivis Regnicolarum Classi ad rus etiam colendum vel opificia destinatae, partim necessariae partim perutiles sint, has vero quam latissime ampliare, profligandae ubivis ignorantiae ratio deposcat, insuper hic primum se evolvant ingenia, quae vel sublimioribus tratandis idonea, vel illis neutiquam assequendis apta cognoscuntur. — Humanitatis Classium auditores velut altiora jam petentes taxam pendent mediam. Cives vero Academici, qui Philsophica aut Juridica tractant, penso integro in corbonam mittendo subjicientur. Idem prorsus in universitate, quae medicis intentos eadem cum reliquis suis Academicis tractabit norma observabitur, facultate unice theologica vellit caeteroquin