Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

De Fundis Institutorum Literariorum

J 15 Rege ct Patria merendi occasionem, ac in eo laborum mercedem praecipue re­ponant, si hoc Officii genus praeclare sese explevisse gloriari possint. — Annu­­iiiii nihilominus honorarius e publico studiorum fundo accipient, et alias etiam ulteriores remunerat ionos a Regia Beneficentia sperandas habebunt. Prodirectori pensum Officio conveniens assignandum est. Cum ordinationes circa stipendia Professorum qualiter emetienda §-plii subsequi Objectum constituentes, ab iis, quae hoc in merito circa Professores Universitatis jam stabilita sunt, abludere nequeant, sequentia potius hic constituentur : §. 14. Stipendia Professorum pro ratione illius Officii quod gerunt, et quantitate redituum quos fundi suppeditant, ita forent emetienda, ut qui suis in facultatibus sunt antiquiores, ii etiam ampliori Minervali potiantur. At ista sti­pendiorum incrementa neque soli temporis diuturnitati, neque iis tantum, qui in suis Cathedris sunt seniores, addicta suncto; tempori enim praeter illud quod estin diuturnitate momentum, labor et sedulitas in obeundo munere contestata, pondus debet addere. Et insuper quis est, qui non recognoscat, Industriam et merita singularia eam habere vim, ut praeter ordinem et numerum seniorum pe­culiaria praemia annuamque renumerationem desiderent, et suo quasi jure postu­lent? Aequum sane erit Professores illos ad loca magis honorifica et subsellia paulo opulentiora transferre, vel in Stationibus suis congrua stipendii auctione beare, aliisque beneficiis locupletare et fovere, qui partes Officii omnes exquisita cum navitate expleverunt, seque industria, beneque de Literis et eruditione Ju­ventutis merendo, in communi Docentium corpore discriminarunt. Quo autem ordinatio haec tanto certiorem cxcrat effectum, Sua Majestas Sacra­tissima in eo demisse exoranda foret, ut defixa pro Directoribus et Professoribus sti­pendia, viribus Fundi Studiorum modal itate mox proponenda nt speratur restauratis, in conventionali moneta pendi, benigne jubere dignetur. Tristis namque docet experientia, quod Professores praesertim uxorati prolibusque gravati, penes Salaria sua in currenti pecunia esto cum procentuatione depensa, colluctari cum egestate debeant, bisque arduis in adjunctis, sortem vel occupationibus, quae mentem a Studiis avocant, vel muneribus a Discipulis aut privatae correpetitionis aut admissionis ad publicum tentamen titulo, magno Institutionis, et majori adhuc moralitatis detrimento acceptis, levare quodam­modo necessitentur. Quae uti non raro Moderatorem erga alumnos dona ferertes, stipen­diaque tribuentes, propensiorem in aestimando eorum profectu partium studiosum effi­ciunt, quin etiam ad dissimulandam negligentiam naevosque determinant, ita haec per­sonarum acceptio parte ex altera, clientibus moderatoris favore securis, ad omnem li­centiam viam pandit, in aliis autem juvenibus erga coalumnos invidiam, erga docen­tem diffidentiam, contemptum et odium generat. §. 15. In subsidium Scholarum vernacularum certa summa aunua est ex Aerario literario deputata, e qua tum aliae suppetiae pecuniariae hactenus quo­tannis dependi solitae deinceps suppeditabuntur; tum speciatim Magistri, Cate­­chetae et delineationum Institutores, si stipendia convenientia aliunde obtinere ne­queunt, complementa eorum ex eadem hac summa accipient. §. 16. Ordinum religiosorum, quibus Scholae publicae concreditae sunt, Professores, etiam deinceps juvabuntur suppetiis quibusdam honorariis, at non alii, quam qui judicio Directorum Provincialium digni beneficiis hujusmodi esse videbuntur. — Si quae vero Ordinis domicilia ubi Scholae quidem publicae hacte­nus vi fundationis ipsius administrantur, verum Classibus Grammaticis e<i;tm Sm­­dia Humanitatis tardius accesserunt, ea laborent inopia, ut viribus suis Gymna­sium, quod porro etiam retinendum esse videretur, sustinere haud possent, aequi­tati consentaneum erit, ut pro binis Humanitatis Magistris, aut etiam Gramma­ticis, si nebis quidem e fundatione satis esset prospectum, Stipendia ex Aerario literario suppeditentur. Conservandis demum sartis tectis illarum aedium, quas

Next

/
Oldalképek
Tartalom