Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

VIII. De Censura Librorum cum Projecto Articuli

25 quam primo obtutu denotare videantur; — Ast nolo isthoc nunc ingredi, ne vera pro gratis dicenda habeam, essentialissimae enim apud liberam, et ad majorem culturam nitentem] Nationem libertatis constrictionem in memoriam revocare deberem. Posterior Articulus vetus Calendarium aboleri, et induci novum imperat sub poena instantanee] amittendi Ecclesiastici Beneficii, si Concionator aliquis reformatum novum Calendarium damnaret, vel interdi­ceret, Liberis, Regiisque Civitatibus, prout et Dominis Terrestribus, vetus imprimi curare audentibus mulcta 1000 Florenorum toties quoties contumaces fuerint, per Suam Majestatem irroganda. Quid mirum ergo quod Regnicolae semper magis, magisque evolutio­nis culturae necessitatem sentientes, novioribus temporibus Censurae jugum, et abusus tantopere doluerint? Si aliquid mirandum foret, illud esset, quod fere in eadem ratione , in qua nisus ad culturam nationalem magis magisque sese manifestavit, regimen isthunc nisum non medio libertatis preli ad mo­deratam evolutionem, et aequilibrium adducendum, sed medio Censurae re­primendum potius, et sic irritandum censuerit, ac si Josephina tempora sine relicto Vestigio disparuissent, ac non una et evolutionem culturae, et sensum Nationalitatis (quas duas res separare omnino semper, et ubique ipsis quoque regiminibus noxium, et pro fortuna tam Imperiorum, quam Civium irritum etiam fuit) sensibiliter expergefecissent? Videamus per aliquot exempla, quid factum sit post obitum immortalis memoriae Josephi Il-di. Censor qui­dam Circulares quoque Comitatus Abaujváriensis de Theatro Hurigarico — truncavit; Budensis vero Librorum Revisor, certi in Inudes Josephi Il-di ex­currentis oratoris opus morari sustinuit; ipsa versio Hungarica Phoedonis, Mendelsohnii mutilationem effugere non potuit. Anno I792. certus Liber de Statu Regni Hungáriáé a tunc temporis Referente ad Cancellariam cum ea ani­madversione rejectus fuerat, quod typum non mereatur. — Versio Hungari­­cae Historiae Universalis Mill otii, prout et certa dissertatio Statistica de in­dustria Nationali Hungáriáé aliquantulum fervidius, et inexactius scripta, eo­­tum plane inter Libros-prohibitos relata exstitit, dum opus Szuhányii de ori­gine , et progressu ruinae Regnorum (quamvis longe ferventius eodem Anno scripturo) transpectum exstitit. Unam dissertationem de Comitiis Regni Hun­gáriáé, deque organisatione eorundem Excelsa Cancellaria Hungarica, medio Consilii Locumtenentialis, perinde ad classem prohibitorum Librorum retulit; Consilium denique Locumtenentiale sub 25. Julii 1793. per Intimatum omnes privilegio destitutas Typographias sub comminatione actionis Fiscalis via po­litica, uno quasi ictu abolevit, inde evenit, quod plures Comitatus, signan­ter Abaujváriensis 10-ma Junii, et 12-ma Augusti I793. Gömöriensis 9-na Novembris. ,'Bihariensis 30. Septembris vigorosas Repraesentationes Suae Ma­jestati humillime substraverint, denique famosa illa, et immortalis Reprae­sentatio Barsiensis, aliquot annis ante novissimam Diaetam lucem conspexerit. Pubi pol. VIII. ‘ 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom