Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831

I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum

II mittendi usu clarissime indicari; cumque Civitates membra Regni sint, in quae ex íirmitat# avitae Constitutionis non minus redundat emolumentum, easdem aequali jure suo nullo »ub obtentu frustrari posse; posteaquam tamen ex Actis Comitiorum certum esset, Ablegatos Comitatuum in defendendis Civitatum Juribus se per Nuncios earum haud unquam superari passos fuisse; cavendum vero esset; ne si Civitatibus, quae obstante etiam §-pho 11. Arti­culi t: 1608. p. c. ad praetensam Voti cum Comitatibus aequalitatem frustra provocant, plura addicta suffragia fuerint, sapienlissimum elementorum Tabulae hujus temperamentum subvertatur, potissima Pars Excelsae Deputationis Regnicolaris, Propositioni Anno i*gi. depromptae, hac etiam in parte inhaeret. Facultate Votum separatum exhibendi Nunciis Civitatensibu8 salva. Quantum ad Loca deinceps In numerum Liberarum, et Regiarum Civitatum adop­tanda attinet: de modo, quo haec ad participationem Juris Comitiorum admittantur, tutis­sime occasione inarticulatiom’6 providebitur. Conducet vero ad scopum hunc, quantum qui­dem id ratio adjunctorum svaserit, Loci ejusmodi decernenda alicui ex vicinis Civitatibus affiliatio; quae cum Civitatibus etiam hucusque inarticulatis, si eae propterea, quod minores sint, mittere proinde Nuncium, et eum per totum tempus durationis Comitiorum ßumptibns providere grave iis accidat, semet cum una, aut pluribus Civitatibus consociare velint, ad­mittenda, casuque in hoc affiliatis Civitatibus unius solum Voti, et Sessionis jus tribuendum videatur, a providentia Legislativae Potestatis dependebit inarticulandis Civitatibus simili as­sociatione^ vel attribuendo secus Voto prospicere. §. 10. Articulo 29: 1-90. Districtibus Jazygum, et Cumanorum, ac sex Oppido­rum Hajdonicalium admissum est, ut binos ad Diaetam Nuncios Districtus Jazygum, et Cu­manorum, binos Oppida Hajdonicalia ablegare possint, Votum, Sessionemque habituros; nunc autem Districtu! Oppidorum Scepusiensium unius Nuncii ablegatio pari ratione admit­titur ; quorum intuitu ad antevertendam, quae inter eos, ac Civitates antiquius Voti jus habentes emergere possent, collisionum ansam, haec quoque Excelsa Deputatio consultissi­mum existimat: ut in ea parte, ubi Clerus est, post hunc, et Comitem Campi Turopolya, Nobiles ejates porro quoque repraesentaturum, Nuncium item Universitatis Scientiarum, prae­dicti Districtuum, Jazygalium quippe et Cumanicalium, dein Hajdonicalium, tandem Sce­pusiensium, post hos autem Urbis, Portusque Fluminensis Nuncius, sedem capiant. Nun­ciis absentium, uti ex praemissis suapte sequitur, locum deinceps in Comitiis neutiquam habituris. Ceterum Vota separata unum quidem per Excellentissimum Dominum Baronem Ignatium Eötvös Pincernarum Regalium Magistrum, et qui parem cum eo sensum fovebant, relate ad Articuli hujus §§-phos 1, 6 et 8. sub aliud per Dominum Thomam Ragályi quoad nonulla hujus Articuli Puncta, sub .ff.; aliud denique in nexu §-phi 9. per Dominos Civita­­tenses Nuncios sub .fff. exhibita, inferius subnectuntur. Atque praemissorum in sequelam proponitur. Articulus II. Provisio Articuli 1: I6O8. p. c. et Articuli 10: 1687. de iis, qui Locum, et Votum i/i Cotnitiis habent 3 amplius declaratur. Status, et Ordines Regni ad Comitia convocati, atque in liac Congrega­tione sua, juxta Praefationes Sigismundi Decreto Vl-to et Constitutionibus Anni

Next

/
Oldalképek
Tartalom