Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta ad Deputationem Commercialem relata. / Posonii / in Typographia S. Ludovici Weber / 1831
I. Objectum regulationis Principiorum Vectigalis tricesimalis
9 Cum interim defectus industriae inanufacturalis non tam a qualitate et quantitate productorum, quibus Hungária omni sub obtutu abundat, sed a minore populatione improportionato manualium operarum pretio, exilitate capitalium, quae a rurali oeconomia retrain, et in fabricas infundi possent, sufficientis denique crediti defectu repetendus veniret, ideoqne prout experientia testatur, paucarum etiam in Regno existentium fabricarum status in populosiore illa, propius ad metropolim peripberia sat prospero successu procedat, dum aliae remotiores nonnisi summa cum difficultate sustentantur, Excesla haec Deputat io censet, productivo huic et industrialibus institutis necdum satis proviso Regno socialem ditionum talium nexum, quibus abundantia intraregnanorum productorum certo communicari valeat, summe proficuum esse, ideoque convenientibus mutuis favoribus foveri debere. Spectata namque correlatione, quam Regnum Hungáriáé cum exteris, quam item eum hacreditariis ditionibus sive actu habet, sive, si novum aliquod vectigalium systema elaborari intendatur, praeeligere deberet, idem systema, quod nunc industrialibus austriacarum Ditionum objectis faventius esse dignoscitur, faventia non minus in agricolarem industriam hungaricam resultata derivat, dum enim fabricarum austriacarum laetior progressus majorem populationis partem occupat, dum complura manufacta austriaca eum jam perfectionis gradum attigerunt, ut cum celebrioribus exterorum artefactis concurrentiam sustineant, in Hungáriám vicissim id commodi redundat, quod in haereditariis ditionibus tot aemulae manus a ruris cultura decedentes eo majoris hoc in puncto perfectionis campum agricolae hungaro patulum relinquant, quod e cultiore statu oeconomiae promanans major productorum copia, plures et certiores consumentes nanciscatur, quodve hac mntua sociarum virium, et facultatum sublevatione physicum non minus, atquo morale robur totius Monarchiae increscat. Quodsi e converso nexus iste laxaretur, cessanteque methodica Commercii directione, irrestricta quarumvis exterarum mercium et fabricatorum importatio stabiliretur; id quidem privatorum nefors aliquorum lucro subservi turum, merces nonnullas ab exteris perfectiores inferendas esse credi potest, certum tamen etiam est, copiam exoticarum mercium Regno huic imminere, quae suum vicissim requirerent aequivaleus e Regno efferendum. Producta hungarica aequivalens istud raro constituere posse Regnicolaris haec Deputatio plene persvasa est, vix enim sunt aliqua, quae commercantes exteris, etiam ali un* de commodius aut leviori pretio non aquirant. Hispania et plures aliae Provinciae cum subtiliore sua lana, portus Odessae et Dantisci, Sicilia et Africa cum tam notabili frugum provisione, Gallia et Lusitania cum suis vinis, Svecia cum ferro, Russia cum cauabe, lino, cutibus, pellibus, adipe, meile, cera, et pluribus aliis articulis totidem adsunt aemuli, quibus ipse geographicus situs, faciliorque communicatio palmam porrigere videtur. Quantitas autem illa productorum, quae bine nefors per exteros peterentur, respectu quantitatis mercium colonicalium, quam jam propemodum necessitas Regni hujus exigit, adeo improportionata est, ut titulo antelati aequivalentis fere semper magnas pecuniarias Summas efferri oporteat. Ad haec, reliquarum haereditariarum provinciarum fabricis indubie successione tali afficiendis, non modo multae manus decederent, quae se agricultura, vix tamen cum fructu Regni Hungáriáé dehinc occuparent, et evectio productorum hungaricorum sed ad illas ditiones, tabescentibus ibi consumentibus multum intercideret. Quum itaque Regnum Hungáriáé in eo adhuc situ non constitueretur, ut valor soerativae exportationis, valorem inferendarum mercium adaequet, quum item testantibus Tabellis commercialibus passivam exteri commercii bilancem unice nexus commercialis reliquarum haereditariarum ditionum sublevet, ac tantisper exaequet, quo non tantum praecipui articuli maxima in parte v. g. lanae in Hungária productae duae fere tertiae abvehuntur, sed ubi alia quoque objecta certissimos inveniunt consumentes, quum denique progressum commercii non tam irrestricta ejus libertas, quam nec aliae exterae nationes sectantur, quin potius, uti ex communicatis earumdem vectigalium Tariffs hic sub Nro 11. adjacentibus videre est, maximam productorum hungaricorum partem gravibus impositis impediunt, ast temporum, locorumque adjuncta determinent, sperareque fundate liceat, crescente in Regno hoc cultura, et populatione, stabilito item credito, suapte etiam im u- Cornmcrc. /. C