Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

Projectum

9 atque sigillo Civitatis cui fines zonae adhaereant, munitum sit oportet. Caetera ita conformandum, prout sub Nro. IV. exhibetur. In Columna A. numerus topographicus libelli quietantialis, libro capitali corresponded, inseratur. 1 Sub II. exponatur Articulus Diarii, seu positionum numerus, a prima die anni militaris unitate inchoandus ultimam usque, serie arithmetica continuandus. Ad columnam C. primo quidem anni mense remanentia Cassae anni prio­ris , reliquis vero summaria semper reális perceptio, et erogatio Cassae praete­riti mensis primo loco ponenda est, quam perceptionis et erogationis positiones prout eveniunt, promiscue consequuntur, eo observato: ut dies mensis accurate* praeponatur. Columna subi), bifariata, pars ejus aj illis solum perceptionis positio­nibus inservit, quae parato per contribuentes administratae fuerint ; ipsa etiam reális perceptionis, et erogationis praeteriti mensis summa , utpotc paratum aes complexa, isthuc inseritur.— Pars vero bj eas duntaxat perceptionis positiones recipit, quae pecuniam redolentes, in charta subsistunt; quae cum perceptionem juxta ac erogationem constituant, in columna erogationis nunquam praetermit­tendae sunt, excepto: si coemptis e Cassa naturalibus per Commissarlatum ac­ceptatis, hinc in contribuentes nihil redundet. In columnam E. erogatio quaecunque seu in parato acre fiat, seu in acce­ptationibus, inferenda est. §. 19. Ductum hac ratione diarium singulo mense concludatur ita, ut ad­ditis in unam perceptionis summis, et subducta hinc totali erogatione, Cassae remanentia eruatur; tum una etiam Cassa per ambos Perceptores revideatur, num remanentia ex calculo diarii prodiens, quantitati aeris in Cassa existentis reipsa correspondent? pecuniam, hancque redolentia documenta numerando comperia­tur , confectaque desuper specificatio, per utrumque subscribenda, inter Acta Offi­cii conservetur; quae eo imprimis spectant, ut irrepens fortasse error facile de­tegi, corrigique possit. Plures positiones ex indole sua diversas, adeoque distinctas seu rubricas, seu personas concernentes in unum diarii articulum contrahere, et summarie in­ducere cautum sit; conceditur tamen compendii gratia, ut acceptationes seu commissariaticae, seu magistraluales in diarium quidem summarie induci possint, sed libro capitali, et quietantialibus libellis relate ad contribuentes specifice, re­late vero ad perceptionis, et erogationis in libro capitali rubricam, sub titulo acceptationum tam commissariaticarum, quam magistratualium existentem, rur­sum in genere adnexo documento inserantur. Ipsa notione diarii id deposcente, ut quidquid aeris aut perceptum, aut erogatum quoquo modo sit, in instanti rite adnotetur, suapte fidit: Cassae rema­nendam in nullis quietantiis, vel documentis solutionum perhibentibus, verum in aere parato subsistere debere. De capitali officii Libro. §. 20. Ut Perceptores specificam etiam de singulo contribuente, et qua­vis seu perceptionis seu erogationis rubrica, cognitionem simul adaequatam nan-Commissar. III. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom