Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831

De Projecto

obnoxiarum personarum , rcrumque adcuratum iniri censum prorsus neeesse sit, meliore consilio sexti principii vice id constitui, ut formalis quidem conscriptio pro trienni spatio in Jurisdictionibus fiat — a st revisio ejusdem , et rectificatio singulis annis in­stituatur. In serie recensitarum per primaevam Deputationein praescriptae dicalis tabellae rubricarum quoad 1-arn quae personarum est, praesens regnicolaris Deputatio ita arbitra­tur: quoniam personae non tam per se, quam pro ratione potius modi merendi, quo pollent, objectum possint dicationis constituere, rubricam hanc retinendam quidem, liucque omnes promiscue personas, praeter uxores, quod separatam a maritis operam vix praestant, itemque personas adolescentes infra IG. adultas vero supra GO. aetatis annum, quod illae nondum, hae -vix amplius mereri valent, eadem ex ratione mendici» corpo­ris vitio laborantibus pariter exmissis, referendas esse, — cum attamen modus meren­di multum diversus respectu seu locorum, seu individuorum sit, huic peculiarem prae­terea rubricam destinandam, describendamque methodum esse, qua in eodem debile eruendo , justeque aestimando procedatur. Quod rubricam pecorum pecudumque concernit, spectato eo, quod de jugalibus pecoribus conscribendis jam Anno 1802.coalitum, ac id ipsum instructione quoque comi­tiali, per Articulum 7; lS2f, stabilita, ultra sancitum sit; porro: quod siquidem norma haec universalis esse debeat, quemvis proin contribuetem ]>ro numero jugalium, quae iu­­tertenet, pecorum aequa ratione feritura sit, ex rubrica hac speciale praejudicium, aut harum illarnmque partium distinctum quoddam aggravium haud consequatur; exmissis contra jugalibus pecoribus evitari vix possit, ne locupletiores, ultra necessitatem Oeco­nomiae jugalia pecora in solum fere lucrum intertenentes, cum manifesta pauperum ag­­gravatioue beentur; considerato demum eo, quod in re, quae pro fundamento suo adul­­tissimum usum, et antiquissimam personas, et res contribuentium conscribendi consve­­tudinem habet, citra evidentem necessitatem, et manifestum alictijus contribuentium classis praegravium quicquam mutari eo cautius sit, quod data jugale pecus exmittendi facultate, novi aperiantur recessus , sub specie illorum juvencos quoque conscriptioni subducendi, Deputatio isthaec Regnicolaris non jugalia tantum pecora, sed juvencos eti­am, vituiosque unius anni, hinnulos tamen rei equariae gratia nonnisi quatuor anno­rum, dicandos perinde censet, quandoquidem haec non spem modo, sed lucrum etiam pro situ locorum saepe notabile praebent; hanc ii) sententiam comitiali etiam pertracta­tione suffragante , quum, ut instructio regnicolarium Conscriptorum habet, decisio quae­stionis: num idgenus pecora non ipsam adeo portarum rectificationem ingredi debeant ? — luturis Comitiis reservata habeatur. Intuitu rubricarum quibus lucrum c fundis, nominatim : agris, pratis, vineis, acceptum comprehendatur, isthaec Regnicolaris Deputatio sic existimat: omnium earum oportunitalum , ex quibus quantitas lucri determinatur, jam in classifieatione locorum rationem habitam esse, eademque motiva, quae in respectu urbarialium contribuentium praevigentem locorum classem manUteneri svadeant, etiam relate ad dicationem subsiste­re, tanto magis, quod major, aut minor fructus laboris passim a gradu assiduitatis peu­­deat, industria autem taxari non debeat, multoque sit praestabilius, ut favoris a situ provenientis ratio iu communibus benefietis habeatur; variare porro lucrum arendale , diversumque diversis temporibus vigere frugum pretium , quod si anno , in quem con­scriptio incidit, altum fuerit, eadem nonnisi post triennium reiteranda, interea tempo­ris contribuentem ultra justum aggravari oporteret; accedere ad haec: quod lucrum agro­rum ex quantitate seminaturae determinandum veniat; haec autem pro diversitate 'gle­bae adeo diversa sit, ut recte agri, qui steriliorem reddunt messem , plus seminis re­quirant, si proinde ab hujus quantitate ducatur ad lucrum calculus, idem inversa pror­sus ratione eum, qui minus proventuum habet, gravaturus sit; — denique si lucrum individualiter fuerit' eruendum, rem ad maximas perducendam esse perplexitates ; even­turum quippe, ut pro ratione majoris, aut minoris familiae numeri, et expensarum apud complures nullum prorsus proditurum lucrum sit; observatam, itaque hactenus jugera, et respective falcastra, ac fossores conscribendi consvetudinem, in qua Contribuentes rem ipsam magis , quam calculorum sequelas spectantes acquiescunt, cum nova metho­do, quae in basi sua novas haberet perplexitates, commutandam haud esse. Silvas et ahenaria pro ratione proventuum dicanda, neque apum alvearia ex­­mittenda esse haec Regnicolaris Deputatio censet, ibi, ubi apum cultura non modicum fructum reddit; imo cum melior illorum conditio sit, qui benefioio lignationis vel arun-

Next

/
Oldalképek
Tartalom