Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operibus Articulo 8. 1827. exmissae, de objectis ad Deputationem Contributionalem-Commissariaticam relatis depromta. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
Projectum
6 t t sutorem, vel si scribere nesciat, per Notarium libro portionali contribuentis cum accurata diei, et solutae quantitatis designatione simulque Diario etiam contributionali pari ratione inscribatur. In quibus Possessionibus rationantes, et solv entes scripturae ignari, tesseris uterentur, obtingentia cujuslibet contribuentis libro portionali inferenda, tesserae etiam inscindi poterit, pari in cista servandae; quod solutum fuerit, libello et diario inseratur; praetereaque tessera rescindatur. Idem prorsus tenendum, si incassatio pro Communitatis necessitatibus fiat, nisi quod pecuniae ad propriam cistam ponendae, adnotatio vero in distincta parte libri portionalis, distinctoque diario facienda sit. * §. 8. Ad parem intuitu quarumlibet praestationum seu in naturalibus, seu praejuncturis, vecturis, operisve factarum habendam evidentiam, pro quavis septimana dies praestituatur, qua singuli, qui superioritatis jussu quidquam praestiterint, in domo Communitatis, vel Judicis adsint, et factas ab se praestationes praesentibus Judici, Notario, et Juratis insinuare teneantur; veritate expositionis comperta, Notarius praestationem prout ad rationem Comitatus, vel Communitatis facta fuerit, distincte, et cum specifica circumstantiarum designatione tam in libello portionali, quam in diario, quo nimirum pro ratione indolis prastatio referenda est, adnotet; universim invigilent primores, ne quid a contribuentibus praestetur, quin id suo modo et Diario, et portionali libello inscriptum sit; quodsi non culpa contribuentium praetermittatur, onus bonificandarum idgenus praestationum Judicem, Notariumque maneat §. 9. Prout perceptarum pecuniarum diversa destinatio est, ita ad diversas cistas recludantur. Si tamen minor influentium pecuniarum quantitas duas cistas haud requirat, possunt in una etiam accomode divisa ita servari, ut nihilominus semper discretae sint; pecunias confundere, vel invicem mutuare sub gravissimo responsionis, et refussionis onere Judicem, Notarium, et Incassatorem mansuro, cautum esto. — Cistae cassales duabus seris occludendae, quarum clavim alteram Collector, alteram Judex, vel si hie una Collector erit, Juratus, homo probatae fidei, cum obligatione tenendae contraseraturae designandus habeat, in domo Communitatis, vel hae non existente apud Judicem custodiantur. §■ 10. Incassatae pecuniae contributionales menstrue praestituto ad id die Cassae Comitatus inferantur; — hoc scopo pecuniae e cista coram Judice, et Notario per Collectorem excipiantur, numerentur, tmnque consignatio adparetur per Judicem, et Notarium subscribenda, quae et summam, et speciem pecuniae exhibeat. — Mox duo e Primoribus quorum alter, si scribere nesciant, Notarius sit, ad Comitatus Perceptorem deputentur, accepto secum libro pagensi pecunias cum consignatione administraturi. — Perceptor numeratione coram facta, si summam cum consignatione congruere deprehenderit, eandem exhibendo sibi libro pagensi, et arabico numero, et litteris cum indicatione qui, et quando attulerint? inscribet, hoc ipsum vicissim Deputatorum alteruter in diario Perceptoris, vel huic destinationi unice inservituro libro, quem vocant Contraquietantiali designabit. — Contra si Perceptor differentiam inter summam pecuniarum, et Consignationis detexerit, errore fortasse calculi duntaxat subversante, hunc Deputatis commonstrabit, consignationem emandabit, idque fecisse se in eadem perhibebit; sin defectum observaverit, pecunias quidem coram duobus Testibus, pro re nata etiam e localibus, honestae utique conditionis incolis adhibendis, renumerandas recipiet, realemque earum Summam libro pagensi, ast simul defectum specifice consignationi inscribet, inoxque Processualem Judlium edocebit, investigatione in {em eoufestim facta congrue provisurum.