Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super Objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Fűskút / 1831

% 4 rem, utilissimumque scopum dolandarum Parochiarum, et Curatorum animarum adplicíta sunt, sed et individua abolitorum istorum Ordinum vix amplius aliqua in vivis supersunt. Quaestio solum hic adhuc oriri potest circa sufferendam Abbatiae S/.alavar a Gotviczcnsi dependentiam; quod quidem meritum in forma Postulati diaetalitcr ad ope­ratum in Ecclesiasticis est relegatum. Ast id inferius in Postulatorum, et Gravaminum serie, junctim eum petitione Conventus Cistcrciensium S. Gotthardi a Jurisdictione Abbatiae de S. Cruce in Austria, et Abbatiae Telkensis a Praelato Benedictinorum Viennensium Scol­­tensi , separandorum , pertractatur. Quoad autem quaestionem de mendicatione Religiosorum Ordinum, per Deputa­tionen! Ecclesiasticam anni 1791. aeque pertractatam, censet haec praesens Deputatio Re­­gnicolaris: bonificationein sublatae mendicationis iis e Fundo Religionis cum 09,397: 11. dari solitam, non obstante concessione circa collectionem frugum, et vini, eis benigne per Suam Majestatem Sacratissimam facta, porro praestandam esse; siquidem et penes hanc provisionem mendicantes, qui adhuc supersunt Ordines, pro subsidio praesertim curae animarum paene necessarii, admodum aegre subsistant, nec secus ea, quae ad vitam sustentandam, suique conservationem necessaria sunt, nancisci possint. Ne tamen haec eleemosynae collectio, quae vi benigni Decreti Aulici ddo 30-ae Augusti 1805. N. 8710. ea ratione concessa est , ut ne seu in importunam petitionem, seu plane in illici­tam extorsionem degeneret, per concurrentiam plurium Collectorum ad eundum locum populo gravis evadat: judicio hujus Deputations Regnicolaris Dioecesanis Episcopis de­ferendum foret, ut hi in ambitu suae Dioecesis loca specifice designent, et distribuant, in quibus huic vel illi Claustro, et non aliis, per suos Collectores eleemosynam corro­gare integrum sit. Caeterum, cum superius memorati tres Religiosi Ordines jam olim legaliter in Regno recepti, sed et Abbates eorüm, et Praepositi recentissimis quoque temporibus per Regales ad Comitia evocati fuerint, circa hanc eorum restitutionem nova legalis provisio judicio Deputations hujus Regnicolaris non videbatur esse necessaria, prouti nec caete­ra hoc titulo comprehensa provisione idgenus opus habere existimavit. II. ; ^ i’ De aliarum piarum Fundationum restitutione. Ex ipsis Art. G7; 1791. verbis apparet, Deputation in Ecclesiasticis, et Ftinda­­tionalibus ejus temporis, non aliud, hac in re, commissum fuisse, quam ut circa resti­tutionem tractaret piarum illarum fundationum, quae prioribus temporibus varias muta­tiones passae sunt. Eadem tamen Deputatio Ecclesiastica, facta fundationum harum in diversas cathegorias distributione, non modo de earum , quae antehac praesto erant, re­stitutione, sed et de qualiter instituenda pauperum, infirmorum, orphanorum, exposi­torum, et spuriorum infantum, parturientium item e vetito concubitu, delirorum, ac monstrosorum provisione sibi tractandum existimavit, variaque eatenus Articulorum pro­jecta elaboravit. Praesens Deputatio Regnicolaris opinionem suam ad ea solum restringenda ju­dicavit, quae sub ictum praeviae legalis dispositionis recidunt. Fundationes videlicet piae, usu dicasteriali, in duas classes dispescuntur, eccle­siasticas, et sacculares. De Ecclesiaticis, quarum complexum de praesenti paene Fundus Religionis, et Cassa sic dicta Parochorum constituit, junctim cum merito regulationis Parochiarum» quoeum intimiorem nexum fovent, infra tractabitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom