Relatio Excelsae Regnicolaris Deputationis in re Metallico Montanistica Regni Hungariae Articulo 9. 1827. exmissae. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
VII tenia Gravamina, quonam Articulo, vel protocollari Deciso superata, aut quorsum relegata sint, quaeve nefors adhuc superanda restarent? qui nobis Tabellare Schema Gravaminum et Postulatorum in saepefato Indice contentorum exhibuerunt, quod cum modum pertractatorum Gravaminum apprime ostendat, hicce sub .||||* advolutum Serenitati Vestrae Caesareo Regiae ea cum humillima reflexione substernit isthaec Deputatio — Gravamina et Postulata, * aut Vota Urburariorum, in quantum eadem adhuc superata non fuisse c Relatione Urburarialium Deputatorum evenisset, Nro Protocollari 253. dilucidata, et secundum desiderium eorundem terminata esse. Denique Quarto. Delatae sibi obligationi etiam intuitu removendorum impedimentorum Rei Metallicae, et mediorum ejusdem promovendae pro modulo virium satisfacere cupiens haec Deputatio, penes Elaborationem Articulorum eo etiam advertendum existimavit , ut per ipsam Legum provisionem, et impedimenta removeantur, simulque media statuantur, quibus Res metallica ad eum usque gradum efflorescat, qui feraci tantopere Minerarum Telluri hungaricae correspondent — ac licet non vanam spem foveat eadem haec Deputatio, stabilitis projectatis Codicis provisionibus, impedimenta gravissima remotum, et media evehendae altius Fodinarum Culturae vel eo ex fundamento propinatum iri, quod Gravaminibus superatis — impedimentorum vis multo maxima sufferatur — Postulatis autem, et Votis legalitcr adimpletis, etiam media promovendae Culturae exhausta esse videantur* Ne tamen et c hac in parte Officio defuisse videatur Deputatio, etiam media, aut impedimenta, quae Objectum directum Legislationis Montanisticac non constituunt, protocollariter discussit — quave ratione seu via Instantiae, et Recursus, aut per Inclytorum Statuum et Ordinum Repraesentationem Suae Majestati Sacratissimae substernendam, superanda venirent, adnotavit, prout id Extractus superius sub .|||' adductus abunde remonstrat. \ *