Relatio Excelsae Regnicolaris Deputationis in re Metallico Montanistica Regni Hungariae Articulo 9. 1827. exmissae. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1831
IV rebus saepe funestas sufferendas deservire possit. If is animata Deputatio haec, ut Legum Montanist iearum desiderata Coordinatio sequi, Urburariorum Gravamina et Postulata ab Anno inde 1790. ad systemati cam Pertractationem hujus Deputation is sub ultimis Comitiis relegata sufferri, ac cuncta ea, quae Rem Monetario - Metallicam in Regno Hungáriáé impediunt removeri, eaque induci valeant, quae Culturam eandem Metallorum promovere possunt, continuatis usque 2-am Novembris ultimam quippe Consessus diem Discussionibus, universam Rem Monetario - Montanisticam, in relatione ad Legislationem, praestabilitis semper Principis pertrai ctavit, et definivit*—utve propositae Legum Provisiones intento r scopo respondeant, ac motiva etiam, quibus eadem innitantur, clare pateant, sequenti modo procedendum existimavit, ut videlicet Primo: Adaequatam, et plenariam notitiam omnium Materialium, quae ad formandas Juris Metallici Hungarici Leges, vel qua Principia deservire, vel secus utilia esse possent, ex Legibus Patriis, Ordine Maximilianeo, Protocollo, et Projecto Articulorum i prioris, Deputationis Montanisticae, Usu, etConsvetudine, Benignis etiam Resolutionibus Regiis firmatis, sibi comparet; quo fine Protocollum, et Acta prioris Deputationis lecta, et extracta sunt, Projectum Articulorum 53-uin ejusdem Deputationis, cum Ordine Maximilianeo, et adnexis eidem Dillucidationibus Schemniezicnsi, et Cremnicziensi comparatum — ac omnia loca paralella non minus, quam obsoleta, et antiquata — aut penitus nova praenotata sunt, quemadmodum id combinatoria Instrumenta in Actis Nr. 9. usque fi2. item 04. et 06. usque 69. ostendunt. Ut porro Secundo: Penes Materialium horum systematical!! Pertractationem debita semper Gravaminum et Postulatorum ratio haberi, eisdemque medela adferri valeat, Urburariorum Deputati provocati sunt, ut Vota, et Gravamina, ac universa ea, quae Deputationi huic proponenda habent, systematicc in unum Corpus colli-