Relatio Sub-Deputationis Regnicolaris in Objecto Lustrae, et Exercituationis Nobilium, ac Banderiorum ad mentem Articuli 15. 1827. exmissae. / Posonii / in Typographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

11 , rat: Anonymus vero sub iisdem Ducibus, Comitatus quosdam memorat, et ipse S. Stephanus, qui numerum Comritatuum auxisse dicitur, in Diplomate Montis Pannoniae, Siimegiensem Comitatum praeviguisse innuit. _ Otio Fri­singensis sub Béla 2do Hungáriám in 70. llogerius autem sub Bela 4-to in 72. Comitatus distributam fuisse referunt. Cuilibet Comitatui inerat Castrum, unde plerique sua sortiti sunt no­mina, Territorio ex amplis latifundiis , villis et Possessionibus constante pro­visum: haec Bona Castrensia audiebant. — Populus Comitatensis Jurisdictioni Comitis Parochiani subjectus, in suas distributus erat Classes. 1- mo Ad has censendi veniunt, juxta Anonymum Jobbagyones, seu Ser­vientes Castri, qui obtentis pro stii sustentatione Fundis, praeter obligationem sub vexillo Comitis Parochiani militandi conditionaria quadam servitute Prin­cipi obnoxii erant, ut Tripartiti Partis 2dae Tit, 14-to habetur. 2- do Liberi Regis etiam Jobbagyones, vel Liberi S. Regis dicti, et spe­ciali Privilegio a servitio Castri exempti, sub onere vexillum Regium apud Co­mitem Castri asservatum sequendi, ac insuper Aulae Honoraria quaedam ser­vitia exhibendi perbibente Historico Pray a Divo Rege Terras e Castrorum per­tinendis haereditate obtinuerunt. 3- tio Speculatores, et Veloces, seu Eicrii compellati, qui limitanearum Arcium Custodiae Marchionum concreditarum Praesidiariam Militiam eflorma­­runt, ut pars eorum celeribus itineribus per vicinas Provincias Hostis famam divulgaret, alia velitationibus suis jam ingruentem detineret, donec pro peri­culi magnitudine justo numero alii confluerent. Horum in ritu explorandae ve­ritatis, S. item Ladislai Libri 2. Cap. 17. et Libri 3lii Cap. l-mo, et 2-do saepius mentio recurrit. 4- to Ad reliquos Castrorum servientes pertinuisse Udvarnicos vulgo Sze­­heres dictos, exigua libertate donatos, qui pro Exercitu vecturas praestabant, hospites atque Colonos, qui necessitate poscente, celerrime ad arma convola­bant, ut Kollár in Amoenitatibus Regni Hungáriáé retulit, quod ipsum ex Co­­lomanni Libri 1-mi Cap. 55-to et inter caetera ex Privilegiis per Andreám2-dum Saxonibus Transylvanicis 1224; — per eundem Hospitibus de Szathmár Ne­meth 1230; — per Belam 4-tum Hospitibus de Pest 1244: — et Hospitibus de Jasztrebaszka 1257. — per Stephanum 3-tium Hospitibus Slavis de anno 1271. cum obligatione defixum numerum armatorum ad exercitum mittendi, aut certum Tributum annue praestandi concessis uberius patet. 5- to Demum distinguebantur Servientes Regis, qui etiam Equites Aulici, familiares Regis, Ordo Equestris nominantur, peculiaria his a S Stephano lar­gita Privilegia Andreas 2-dus in Bulla Aurea instauravit; hi a Jurisdictione Ca­stri exempti propriis Judicibus QSzolga BiróJ provisi ab omni servitio, et ob­sequio immunes, tantummodo sub vexillo ipsius immediate Regis pro Deien-3 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom