Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
8 fuerunt, et per hanc quoque Dcpiitationcin utilianeeessariaque agnoscuntur; stimn sortiantur effectym, i'i quod Itis prospicit, puncto 12-nio adjectum fuit. Ex incidenti enunciatae ad Iioc punctum opinionis illius, ordinem tradendorum studiorum, delectum librorum scholasticorum, coordinationem rei literariae in suas subdivisiones partitam, et ad specifica deductam, exeeutivae Potestati committi debere, proin determinationis Comitialis objectum baud constituere, Dominus Comitatus Neogradiensis Nuncius contrarium sensum fovens, ejus declarationem in forma Voti separati ennunciatam exhibuit, ultimis operati praesentis paginis sub '/ adjacentem. Denique quatenus omnibus in conformitate praestabilitorum horum principiorum elargiendis organicis ordinationibus et instructionibus quam maxima accedat publicitás, et quilibet de modo publicae educationis et institutionis Juventutis plenam cognitionem habere possit, id specialiter puncto 13-1 io intexendum erat, mentionatas ordinationes et instructiones, semper typis publicis edendas, et cum Regni Jurisdictionibus communicandas esse. Quibus omnibus pensatis et libratis , sequens substernitur : Projectum Articuli. De Systemate Generalium Principiorum Aationalis Educationis. Cum natura et scopus nationalis Educationis in eo defigatur, ut cuncti Regni Accolae cujuscunqtie classis, nationis, et religionis, eandem educationem, moralem et physicam, eandemque literariam Institutionem Regni Constitutioni, et ejusdem situi politico conformem, futuraeque unius cujusvis destinationi accomodam et sufficientem accipiant, ideo Status et Ordines relato Deputationis Regnicolaris super Systamate generalium principiorum ejusdem nationalis educationis in sequelam Articulorum lő: et 07: 1791. et Articuli 8: 182s/7 elaborato opere, sequentia Principia annuente Sua Majestate Sacratissima pro perpetua et stabili norma, juxta quam universa publica nationalis Educatio, Institutioque literaria jure supremae Regiae Inspectionis via legalium Re^ni Dicasteriorum exercendo salvo permanente ad scopum communis Beatitatis dirigi debeat, defixerunt. 1.) Cuncta publica Instituta literaria, juxta eadem Principia confoiiniter coordinentur, ac in quantum fundationes, quibus actu praeexistentes scholae dotatae essent, diserte non obstarent, ita per universum Regnum Partesque adnexas collocentur, necessariisque fundis dotentur, ut scholastica Juventus illa cum commoditate accedere, atque eam Educationem, Institutionemque literariam, quam quisque statui suo maxime accomodam existima vérit, consequi valeat, salva Dispositione Articuli 20: 1790. §-pho 0-to ex pressa. — Ut igitur. 2.)