Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
Sectio 4
52 sibus, aut ipsis etiam Regni Comitiis offerat occasio, sensa animi prompte expediteque proferendi. Unde publicae hujusmodi declamationes in Lingua tam latina quam hungarica fiant, atque Exercitationes potissimum in quibus peculiaris industria elucet, interventa praevie Magistri censura, publice recitentur. Utra haec per authores meritissimos Operis sub revisione constituti, circa studia Gymnasiorum gcneratim sancita, adest tamen per generalem nonnam supra defixam, provocata necessitas additamenti, unius quidem: quod numerum studiorum Linguae hungalicae et Elementorum Geometriae accessione, non tamen sine adeomodo temperamento auget; alterius quod universas hujus Classium disciplinas vehiculo linguae latinae tradendas et recitandas disponat, exceptione unice pro Historia patria, lingua etiam patria docenda excipiendaque concessa. Novi ergo erunt §§-hi: §. 108. Linguae hungaricae grammaticalia praecepta, institutio praecedentis Quadriennii jam exhausit; occupabuntur proin tyrones Scholarum Humaniorum, formando, authorum lectione, variaque scribendi exercitatione, sublimiori stylo, deducendisque longioribus narrationibus, chriis, et sermonibus, aut quibus blandus arridet Apollo, levioribus etiam concinnandis versiculis, materiam declamationis publicae daturis. §. 109. Elementis Geometriae Juvenum ingenia ad recte cogitandum, verasque de rebus notiones formandas, mire linguntur. Ea proin alteri Humaniorum Classi proponenda sunt; verum ne Juvenes plus justo graventur, princeps in eo versabitur cura, ut illae duntaxat proponantur definitiones et problemata, quorum adplicationes et resolutiones in vita communi usum habeant, ut nimirum alumni modos dimetiendi in commercio civili occurrentes, vel ipsi exequi, vel certe solide dijudicare condiscant. §. 110. Tradentur vero universae utriusque Humanitatis Classis disciplinae, vehiculo Linguae latinae, excepta Historia Patriae, quam idiomate Hungarico explanabunt Professores, excipientque pariter a discipulis. Caput II. r De Norma Studiorum in Schola ffumanitatis Anno primo. i i ' v « §. 111. Biennium Gymnasiorum Studiis Humanitatis destinatum, in qua<iior Semestria dividere placuit, tam ut elapso quot is Semestri instituenda tentamina absolvi, tum ut pro absolvendis disciplinis illis, quae toto Gymnasii;decursu durare non debent, certa et definita tempora habeantur. — Anno igitui primo haec erunt deputata Studiorum genera: a.)