Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 3

ait redditus ac domesticus; iit nihil dicatur de preclaris illis veteris Latii scripto­ribus, sine quibus vera et genuina amoenioris literaturae cognitio comparari non potest. Complura quae ab co inde tempore quo dcputationalc Opus coaluit partim dispo. sita sunt, partim in praecedentibus moderni Elaborati disponenda desiderantur, in §-phum qui nunc examini subjiciendus foret, alterationes necessarias reddunt, quae sequentibus mundari poterunt: §. 01. Nec minorem tamen in excolenda lingua patria adhibendam esse diligentiam, cultiorum in Europa nationum exempla docent. Quare sollicite providendum est, ut linguae hungaricae secundum praecepta Grammaticae, et quidem Idiomate eodem, illis vero qui hujus mediocriter solum periti ad duas primas classes advenerint, nativo proponenda institutio, pari cum ceteris di­sciplinis gradu procedat, nec ullus deinceps ejusdem penitus ignarus ad scho­las grammaticas admittatur, cummea sit Instrumentum in compluribus aliis di­sciplinis explanandis, nec ullus est hac in re tergiversandi locus, postquam linguae patriae studium tamquam ordinarium omnibus Hungáriáé Institutis lito­rariis Lege publica, sanctioneque regia est demandatum, ceteris autem sa­crae Regni Coronae adnexis Provinciis pro institutione extraordinaria propo­situm, ut adeo spes suppetat illic etiam linguae hujus usum, sensim Civitate esse donandum. §. 02. Usum porro Linguae germanicae in negotiis quotidianis in Com­mercio interno et externo praecipuum, ac proinde ^el propter ipsum quem sub communi Principe cum austriacis habemus nexum, librosque in omni genere praestantissimos , admodum utilem esse, nemo non videt. Quam obrem curan­dum, ne usquam desit, qui eandem bis qui discere voluerint tradere optato cum fructu possit, utque huic etiam linguae exercendae occasio aperiatur, iis in Regionibus, quibus lingua hungarica nativa est, adolescentibus hujus bene gnaris, liberum erit studia, quae secus bac Lingua tractabuntur, idiomate sive hungarico, sive etiam germanico referre. » Studium Historiae naturalis nova ratio cduralionis scholis grammaticis attribuen­dum non putabat, eo haud dubie consilio, quod scholas has secus etiam sufficientibus disciplinis gravari adinvenerit, scientiamque hanc paulo jam maturiori ingenio ac judicio Humanitatis Studiosorum reservandam esse existimaverit. In hanc sententiam tanto alacrius abivit haec Deputatio, quod recensitis motivis pondus accesserit ex illa scholis vernaculis facta provisione, ut pueri ad illas confluentes, elementaribus vitae quotidianae potissimum adeomodandis Historiae naturalis cognitionibus imbuantur. Quibus consentanee ^-phum hunc ultro hic permanere nequire suapte consequitur. Tametsi Historia Hungáriáé in utroque Systemate litcrario, jam in scholis gram­maticis ediscenda, postea vero in Humanioribus paulo auctius iterum recoquenda postule­tur, spectato tamen quod teneriori aetati procurari intenditur alleviainine, et Linguae hungaricae qua tractari deberet apud Neo - Grammaticos sufficienti nedum firmitate, ad •eholas duntaxat Humaniores restringenda videtur. Ut enim ex Historiae patriae studio , soli-40

Next

/
Oldalképek
Tartalom