Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum
4o i brandorum Comitiorum Locum, fiduciae novo hoc revehendi veteris moris vinculo Augustae Domui adstringendae ratio apud animum Regis optimi ad benignissime impertiendum votis liis assensum, coque una valeant, ut dum fidelis suus Populus morem sub Augusto Ejus Regimine servatum, aeternae Legis instar haberi cupit, intimae hoc illius erga Frincipem optimum Pietatis, mutuae item fiduciae novo robore confirmatae, clarissimum apud Posteros sequenti Articulo exstet Monimentum : A r t i c u I n s Í. De Loco Comitiorum ; et Commissoriis Regiis ad ea in Ceremonial ibus solum adhibendis. Status, et Ordines Regni Suam Majestatem Sacratissimam inter difficillima quoque Augusti Regiminis sui adjuncta, Comitiis in sacra Persona sua praefuisse, Commissariorum vero Regiorum nunquam, nisi in Caerimonialibus usum fecisse, gratissimo animo recolentes, tam hoc ejus in conscrvpndam legalem Comitiorum Regni auctoritatem, ampliusque constabiliendam mutuam liduciam, intenti studii exemplum pro norma futurorum; quam vero §. 1. Benignam eam Assecurntionem, qua Regio suo, locum Comitiorum juxta adjuncta designandi, jure salvo, eadem ordinarie Festinum indicenda esse declarare dignabatur, cum Benigno ejus annutu in legum Tabulas referendam esse decreverunt. Status, et Ordines Regni ad Comitia convocati, atque in adunata hac, cujus typum ipsi etiam Generales Comitatuum Conventus praeseferunt, Congregatione sua, identitatem Regnicolarum, et iuxta Sigismundi Decreti VI. Praefationis §-phum 3-um Constitutionum item Anni 1474* Praefationem totum Corpus ejusdem Regni, cum plena facultate absentium Repraesentantes, scopo deliberationis, ab antiquissimis inde temporibus in duobus Coetibus, et diversis Conclavibus consident. Quae consvetudo cum ad temperamentum mutuo duarum Tabularum separatim considentium influxu facilius obtinendum, bonorum vero consiliorum inimicam praecipitantiam antevertendam, plurimum conferat, caeterum vero nihil, nisi necessitate, aut aperta utilitate svadente, mutandum sit: veterem morem hunc porro retinendum ; quoad Praesidium vero superioris Tabulae, reflexe ad enatam jam eatenus quaestionem, et ex mente Articuli 3: 1608. a. c. declaratam ejus intuitu Statuum, et Ordinum Regni mentem, lege enunciandum censet Excelsa Regnicolaris haecDeputatio id etiam, quod in Conventu Dominorum Praelatorum, et Baronum, seu Magnatum Dominus Regni Palatinus, eo vero impedito Comes Judex Curiae Regiae, aut denique Tavernicorum Regalium Magister praesideat. Locus vero, et Sessio ibidem competit: §< i. Archi, et Episcopis Latini, et Graeci Ritus Catholicis, qui suas in ambitu Regni, et Partium adnexarum Dioeceses, Capitulumque cum Praeposito sub sua Jurisdictione Episcopali, locaque residentiae ex Collatione Regia tenent; hos nempe a primis inde Regni Christianam Religionem amplectentis initiis ad publica Regni Consilia adbibitos fuisse, Leges, Diplomata, et Annales loquuntur. Rega-