Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830
a Oua in re Dcputationis quoque praesentis judicio nihil censetur innovandum. Sid x-turn An principium illud, ut avulsae licet Filiales, Parocho tamen antiquo, a quo avulsae sunt, competentias praestare teneantur, subsistere possit? aut an non expediat fortasse Parochias juxta principia per Dominos Dioecesanos antehac observata, ita statim dividere, ut (Parocho antiquo bene caeteroquin dotato) cum avulsione Filialium beneficia etiam ex his Filialibus obvenientia, avellantur, et novo Parocho titulo dotis adtribuantur? vel an non pro Juturis saltem vacantium Parochiarum casibus principium suprodictum tatui possit? primaeva illa Deputatio recensitis variis Jurisdictionum hae de re opinionibus, statuit: Parochis novis, proventus suarum Coinmunitatum, ea ratione esse •ddicendos, ut hi Parochis antiquis titulo cessorum sibi proventuum, totum, et duntaxat id, q>'OM itt Passionibus, per ipsos elicitis, exponebatur bonificare teneantur, interveniente vero morte, vel mutatione antiqui Parochi illos duntaxat proventus Successori ejusdem addicendos venire, qui illi Expositurae, post factam jam divisionem inhaerent; et si quid ad complementum Congruae ex Fassionibus deesse compertum fuerit, ex Fundo religionis esse supplendum. Memorata e contra benigna Resolutio Imputationes eousque consueta methodo factas tamdiu observari praecipit, donec plene probatum foret, Fundum religionis ad bonificandas decedcntias Congruarum antiquis Parochiis Matribus competentes, sufficere. — Sua interim Majestas Sacratissima medio alterius ddo i5-tae Aprilis 1800, Nro, Locumtencntiali 8."5t- et ddo 10- Junii 1800. N. 12,798. intimatae benignae Resolutionis, eam, pro similibus in regulatione Parochiarum occursuris casibuS praescribere dignata est normam, hodiedum vigentem: ut antiquis Parochis, a quibus nonnullae Filiales avulsae, proprium localem Curatum acceperunt, praehabiti proventus ad quos titulo canonicae Investiturae jus nacti sunt, integri relinquantur; quodsi vero ad avulsas hujusmodi Filiales canonice introducti non fuissent, universi ad has pertinentes reditus, neo eivectis Curatis applicentur, ac si hac ratione antiquae Curatiae Parochus infra systematicam Congruam redigeretur, ad hujus vires c Fundo religionis Supplementum sortiatur. Oua in benigna Dispositione, cum jus, quod curati, vigore Legum Ecclesiasticarum, in patria quoque nostra perpetuo usu roboratarum, per Institutionem realem seu Investituram, ad curtcta beneficii emolumenta, cum effectibus plenae acquisitionis nanciscuntur, itaque nonnisi spontanea Investiti cessione, vel mutatione, aut morte interveniente, in alium legitime transferri potest, illaese servatum sit; eadem ceu inter omnes per primaevam Deputationem adductas opiniones, maxime ab arbitrio remota, maximeque justitiae ipsi consona, ac caeteroquin diuturno satis usu, bono cum successu roborata, sensu Dcputationis hujus porro quoque in emersuris quibusvis dismembrationis erectionisque Parochiarum casibus observanda existimatur. Ad 5 um An ad Curam animarum expositis Sacerdotibus per emensam in 300- 23°. tt respective 100: florenis Congrum, condecenter Statui eorundem provisum habeatur? Item t Ad 6-um Qua mensura, qua modalitate, et e quo Fundo melior dotatio desumi, ac impetrari possit? primaeva Deputatio Ecclesiastica omnium Parochorum querelas, de insufficientia sic ejectatae Congruae, justas omnino, ac reales esse recognovit; atque considerando subversantia temporum adjuncta, metumque parte ab una, ne complures adeo tenuiter dotatorum Parochorum Subsidia vitae, per incongrua media, ct Statui suo minus 1