Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

Jam, cum inde ab Anno 1785. administrandae hujus fundationis forma adeo immu­tata sit, ut juxta destinationem Fundatorum prior illa pauperum in Communi provisio, re­duci vix amplius possit; secus autem, quoad substantiam, menti eorundem Fundatorum sa­tisfiat per Stipendia pro pauperum provisione dari solita , opinione Deputationis hujus Regni­­colaris, Fundatio haec sub administratione Dicasteriali, cum ca tamen, quam Dcputatio Ecclesiastica Anni 179t. Sacris Curionibus, circa pietatis exercitia, cx mente Fundatorum injungi voluit, vigilantia, porro relinquenda, ipsa vero eximia haec Fundatio, majoris secu­ritatis gratia, simili ratione qua id in postremis Comitiis, relate ad Fundationem Bibitsianam, et Királyianam factum est, constabilienda foret. Caeterum ca est mens Deputationis hujus Regnicolaris, domum Fundationalem Posoniensem, cum adjaccntibns amplis tundis hortis­que modo, quo fieri poterit, meliore; quove ocius distrahendam, et pretium ejus in Capi­tale convertendum venire; potissimum propterea, quod Conservatio harum aedium ipsi Fun­dationi gravi oneri sit, et detrimento: siquidem ab his per Statum Militarem, titulo Cen­sus nonnisi 156 fl. 16 xr. annue pendantur, ad reparationes vero jam de praesenti 7,022 fl- 27a xr. requirantur. Ouantum ad Cassam rtdemptionis Christianorum e jugo Barbarorum? Tigorc beni­­gnae Resolutionis Regiae ddo 25-tae Novembris 1783. dispositum fuit: ut abolito Trinitario­­rum ordine, illud, quod in Belgio bono cum successu constabilitum est, redemtionis Systema introducatur, universaque Trinitariorum, partim pro eorum interteüíione, partim pro Capti­vorum redemptione destinata summa, Fundo religionis, hae cum declaratione inferatur: quod illa inter caetera, porro quoque in eorum Subditorum Caesarco - Regiorum, qui citra id, quin suam deseruerint patriam, aut sese bellicis exteris, vel navalibus addixerint servitiis in Turearum, aliorumque Barbarorum servitutem fato recident, redemptionem convertenda sit. Observavit Deputatio Ecclesiastica Anni 1791. Cassae redemptionis, quae Hennae administrabatur, non parvi momenti Capitalia Fundationalia, per llungaros Fundatores legata, aut donata esse, quin ex iis hungaricus Fundus religionis quidquam rehaberc potuerit; Exa­­ctoratu aulico Vienensi hanc praetensionem, adductis iri obversum motivis, ab se amoliente. Cum autem praetensionem hanc, sicut primaeva illa Dcputatio Ecclesiastica, sic praesens quoque Deputatio regnicolaris in justitia, et aequitate fundatam esse, sibi persuadeat; Suam Majestatem Sacratissimam diaetaliter exorandam esse arbitratur, ut hae Fundi Religio­­narii hungarici praetensiones, per ambos Exactoratus, Aulicum videlicet, et Locumtenentia­­lcm liquidentur,. simul etiam, eum conventus Trinitariorum hungarici singulis Annis tertiam proventuum suorum partem, generali Cassae redemptionis inferre debuerint; quantum, abo­lito Trinitariorum ordine, ad rationem Conventuum hungaricorum exinde, in generali ea re­demptionis Cassa superfuerit? eruatur, atque totalis Summa, una cum interusuriis, quae huc­­dum ad Fundum Religionis hungaricum influere debuissent, et a Fundo Austriaco percepta sunt, Religionis Fundo hungarico extradentur. Fundus abolitorum Confraternitatum Civilium partim ex eleemosynis, et Collectis partim e divenditis, post sublationem Confraternitatum paramentis Sacris, et realitatibus con­flatus, per Divum Leopoldum 11. medio benignae Resolutionis dd-o: l-ac: Aug. 179 *■ Nro. 9651. in erectionem unius publici, et universalis Gyrgathi, aliaque huic nectenda analoga Instituta publica destinatus fuit. Deputatio Ecclesiastica Anni 1791. providentiam hanc cum grati animi sensu susci­piendam, et praescindendo a restitutione Confraternitatum istarum, inprimis de Gyrgathi, publici erectione sollicitandum, ab analogorum vero Institutorum erectione, ob insufficientiam Fundi,

Next

/
Oldalképek
Tartalom