Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830
34 suMhniorique morum cultura emereri, sicque munus suum honorabile rcildcrc satagant: quia nihilominus in postremis Comitiis Inclyti Status et Ordines eosdem Parochos compellarunt, hanc nomenclationem, sed citra praejudicium porro retinendam esse. io mo Postulatum de Gyrgatho fundando in Comitiis Anno 182^. pagina Actorum 394. ct 441. puuetis io. et 54- ad Ecclesiasticam Deputationen1 relegatum-Ouae sit ratione Postulati hujus mens praesentis Deputations ? in superioribus, ubi %. de fundationibus saecularibus, signanter de Fundo abolitarum Confraternitatum, tractatum fuit, satis est explicitum. 11 -mo Gravamen quoad locales Capellanias, cum coarctatione subsistentiae Parochorum erectas, per Deputationem Regnicolarem ad redigenda gravamina in postremis anni i82-|. Comitiis exmissum, pagina Actorum 401. puncta 93. ad operatum^ Deputationale in Ecclesiasticis relegatum. X2-mo Postulatum de uniformitate Stolarum Parochis competentium introducenda, in postremis Regni Comitiis 1821. pagina Actorum 4i4- puncto 28. propositum, ac suhin ad operatum Ecclesiasticum relegatum-13- /0 Quaestio, de libera abdicatione juris Patronatus in postremis Anni i82£. Committis pagina Actorum 425. puncto 47. deducta, et juxta opinionem circularem, pagina Actorum 846. ad Elaboratum in Ecclesiasticis relegata. 14- to Postulatum circa Sacras Aedes, et Curias Parochiales restaurandas, in iisdem novissimis Regni Comitiis pagina Actorum 441. puncto 55. propositum, ac pariter ad operatum in Ecclesiasticis relegatum. Haec cuncta superius suis locis sunt superata. 15- /0 Gravamen de Proventibus vacantium Stallorum. Canonic alium, ex parte Capituli Quinque - Ecclesiensis per Comitatum Baranyiensem propositum, in novissimis Comitiis pagina Actorum 484. puncto 25. et pagina Diarii 523. ac sub se quis recurrens, ad Deputationept Ecclesiasticam relegatum- 4 idelicet hoc in obversum benignae Resolutionis Regiae, quae vacantium Canonicalium Stallorum proventus, in una tertia rata, ad Fundum Dioecesanum, pro conservandis,' et aedificandis Ecclesiis, ac Parochiis Patrono destitutis inferri jubet, propositum gravamen Suae Majestati Sacratissimae e Sessione postremorum Regni Comitiorum 221. pogina Actorum 1240. in Gravaminum serie, sub Nro. 68. substratum fuit, systematica ejus Regulatione ad operatum in Ecclesiasticis relegata. Cujus intuitu in benigna Resolutione Regia ddo 25. Junii 1827. pagina Actorum 1470. Sua Majestas Sacratissima declarare dignata est: benignam Ordinationem istam, non modo legibus Regni fundamentalibus non adversari, quin potius Canonicis etiam et indoli bonorum sacrorum plene conformen esse, ideoque hoc Capituli Ouinque - Ecclesiensis Gravamen probari non posse. Cum Fundus Religionis in praesentibus rerum adjunctis, nec novis illis Curatiis, quae ad onus ejus pertinent providendi sufficiat: Episcopis vero Parochias Patronis destitutas suis sumptibus conservandi obligatio imponi non possit: itaque vix alter in hunc scopum fundus suppetat, quam Cassa Dioecesana, in singulis Dioecesibus constituta, quae tamen absque hac rata tertia proventuum Canonicalium vacantium, nulla ratione sufficere potest, sed nec ullam