Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

Existimat haec Depufntio Regnicolaris Fundum istum, etiamsi ab heterogeneis, et cum destinatione ejus haud nexis erogationibus, liberaretur, et nullae eventuales, ac extra­­ordinariae erogationes, quales haud unquam defuturae sunt, eandem gravarent, tamen vix, ac no vix quidem, in futurum omnibus, juxta Regnicolaris Seminariorum junioris Cleri, et Deficientium Sacerdotum, oneribus supportandis, et necessitatibus tegendis suffecturum. Etenim de praesenti quoque exigua admodum in eo resultat annua remanentia, eaque nnne jam exhaurietur, imo nec sufficeret, si Episcopi, partim victualibus, ex proprio suppedita* tis, partim aliis modis Seminariis suis non succurrerent; si praeterea omnium Seminariorum Professores, et Superiores percentuali Adjuta, quae aliquibus resoluta, aliis denegata est, provisi forent, si denique conservatio sartorum tectorum Seminarialium, pro qua nunc nihil impetrari potest, in calculum sumeretur. Cum igitur jam modo Fundu9 vix sufficiat, tutissime asseverari potest, eum suc­cessive, ubi chartacea pecunia c cursu retracta, et conventionalis moneta integre substituta fuerit pro omnibus necesstatibus destinationis suae non suffecturum. Hinc surgit ea quaestio: Qua ratione prospiciendum sit, ne in juniori Clero et succresscentia pro Cura animarum, defectus emergat ? Opinio Deputationis hujus in hoc merito redit ad sequentia : Quippe consultissimum, intentoque fini maxime correspondcns futurum existimat i mo Si cessante Regulationis provisione Episcopis injuncta fuerit obligatio, ut e proventibus suis Episcopalibus, Seminariis suis, ac Alumnis Deficientibusque Sacerdotibus Dioecesanis sufficienter prospiciant, et quomodo iisdem prospectum sit? singulis annis via Excelsi Dirigentis Dicasterii Suae Majestati Sacratissimae, exhibitis Piationibus, demonstrent. Hoc pacto, et Fundatorum menti, et Sanctionibus Canonicis, et patriarum Legum dispositioni magis satisfiet, et juniori quoque Clero, ac Deficientibus Sacerdotibus certius erit prospectum. 2-do Si Dioecesanorum Seminariorum numerus, ad minorem reductus, et in his plu­rium Dioecesium Alumni educati fuerint. Certe hac ratione non exiguum obtinebitur sumptuum compendium: siquidem indubium sit, in majore Communitate minus sumptuosam esse Alumno­rum intertentionem, hacque ratione illas omnes, sane gravissimas expensas, quae nunc in tan­tis Seminariis per solutionem, et Salaria tot Professorum et Superiorum, provisionemque fami­liae domesticae, item in conservationem sartorum tectorum insumuntur, seminariali Fundo lucro cessuras. Accedet insuper id emolumenti, quod Clero juniore diversarum Dioecesium in unum Seminarium concentrato, major sit in discentibus aemulatio, in docentibus zelus fu­turus, quam sit de praesenti, ubi quandoque vix unus, alterve discipulus est instituendus. Itaque 3-io In Dioecesibus illis, quae sufficientem Fundum Seminarialem proprium habent, aut in quibus rata regulationalis Episcopatus adusque pendi solita, alendis suis Alumnis suffe­cerat, opinione Deputationis hujus permittendum esset, ut suum juniorem Clerum in pioprio Seminario habere, et educare possint. Dioeceses vero illae, quae proprio Seminariali Fundo destituuntur, item illae, in quibus vel nulla Episcopis imposita adusque fuit rata Fundo Re gulatorum Episcopatuum inferenda, vel adeo exigua, ut Alumnis Dioecesanis intertenendis nec adusque suffecerit; Alumnos suos, si praesertim exiguo eorum numero opus sit, seu ad sui Metropolitani, scu vicinioris Comprovincialis Episcopi Seminarium pro educatione, erga praestandos intertentionales sumptus dimittere teneantur. Ne autem Episcopi illarum Dioece sium quae proprium Seminarium habiturae non sunt, penes Cathedrales suas Ecclesias omni in Divino cultu, servitio ecclesiastico destituantur, indulgcndum , imo providendum foret, aut neo susceptos a proportione regulati numeri Alumnorum primo anno in spiritu probandos 1 * _ 2 7__

Next

/
Oldalképek
Tartalom