Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

Circa hanc Reputationis Anni 1791. propositionem, ea fuit mens Suae Majestatis Sacratissimae tenore crebro memorati benigni Decreti ddo 15. Januarii 1802. declarata: quod etsi Parochiae hae, relate ad numerum animarum, omnino concentrari possent, eatenus tamen non obstante numeri, normaliter defixi, defectu, ad situm loci difficilioremque acces­sum reflectendum sit. Quae altissima Ordinatio, siquidem intento per Regulationem Parochiarum scopo, judicio etiam Deputations hujus Regnicolaris, apprime correspondcat; pro norma retinenda censetur. . 21 Ad 2-urn Qjia mod alitate Concentratio baec effectui mancipanda sit? Deputatio Ecclesiastica Anni 1791. binas obstare judicabat reflexiones, quominus haec Parochiarum concentratio, mox in effectum deduci valeat: alteram, quod reductio idgenus multos Pa­rochos conjugatos respiciat, alteram, quod populus praevie disponendus videatur, ad suc­cessive lenius ferendam hanc reductionem, eandem itaque nonnisi successu temporis inter­veniente seu per mortem, seu per mutationem vacantia perficiendam arbitrabatur. Ouamvis haec per Reputationem Anni 1791. proposita, concentrationis dictarum Pa­rochiarum ratio, magna cum circumspectione adornata sit: tutius tamen fore existimat haec Deputatio Regnicolaris, ut in hoc concentrationis negotio porro etiam juxta inviationem prae­dicti Benigni Decreti procedatur, summa cum prudentia ad hanc quaestionem intimantis : ut concentratio Parochiarum Graeco-Catholicarum, ubi ea practicabilis, et necessaria adinventa fuerit, ipsis Dioecesanis hujus ritus Episcopis, quibus indoles populi melius cognita esse debet, deferatur, ac una iis injungatur, ut populum circa reductionem, ubi haec necessaria foret, ex causa melioris provisionis Curatoris animarum, facilitationeque contribuentis plebis, in praestanda Parocho suo provisione, susceptam, omni meliore ratione edoceant. Ad S-um An Parochi Graeci ritus Catholici pari cum Latinis Congrua dotandi veniant'? Deputatio Ecclesiastica Anni 1791. illis duntaxat Parochis Graeco-Catholicis parem cum Latinis Congruam emetiendam suasit, qui seu in futurum debitum, ac statui suo neces­sarium eruditionis, morum, ac cultus externi qualitatum gradum assecuti fuerint, seu depiac­­senti ad hanc Cathegoriam referri possunt; illos e contra, qui his omnibus destituti comperi­rentur, ultro quoque in statu praeviae provisionis suae esse relinquendos. Sed benigna Resolutio Regia saepius memorata justum omnino esse declaia\it, ut in pari functione pastorali constituti, pari etiam ratione tractentur, et his similis absque omni magis, vel minus excultorum Parochorum discrimine, Congrua assignetur; Episcopi nihilomi nus sibi curae habere debeant, ne curae animarum alios, quam requisitis Scientiis, et mori­bus instructos, admoveant; eo insuper circa regulationem Parochiarum Graeci ritus Catholi­carum adnotato, ut intuitu suscipiendae nefors immutationis, aut translocationis aliqua­rum stationum secundum inviationem, superius, circa regulationem Parochiarum Latini ad l-am, et 2-am quaestionem datam, procedatur. Posteaquam in publicum constat Clerum Graeci ritus Catholicum debite coordinat' Seminariis provisum jam esse, et scientiis theologicis pari, ac Latinum, ratione imbui j cio Reputationis hujus Regnicolaris, omnis eatenus provisio, qualianam indiiidua ex Clero curae animarum admovenda sinti omnisque ulterior hoc in passu subdistinctio sup flua evadit. ► . * J Í 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom