Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

/ l() nis etiam expensis sufficiente dote provisae haud essent, citra utriusque vero ordinis aedi­­fici« eo, ut manuales, et currules operas, juxta usum hactenus obtinentem inposterum quoque Parochiani Catholici praestare teneantur, subintellecto; nc äußern per tardiores re­parationes expensae accumulentur, Parochis incumbat, harum necessitatem in tempore apud Patronum, in hujus vero morositate apud Jurisdictiones etiam competentes insinuare, secus dc neglectu hujus convicti, onus accumulatorum sumptuum ipsi ferre teneantur. 4- to Pariter reparationes, quas secus Censualistac etiam ferre consueverunt, tam in propria habitatione, qnam et aedificiis oeconomicis ipsimet Parochi, et quidem sub onere refusionis procurare obligentur. 5- to In novis Exposituris, in quibus seu Ecclesia id ipsum facere nequit, et sub­indo Jus Patronatus aliquis non assumpsit, seu Domini Villarum, et Parochiani, confonniter avitis Regni Legibus praestandi id incapaces sunt, ipse Fundus religionis onera praescripta ferre teneatur. 6- to Peculia ipsarum Ecclesiarum Parochalium in dotem data, tam in Cameralibus et Familiae Regiae, quam et ecclesiasticis, et saecularibus bonis praeferenter, ea tamen ratione ut pro quotidianis earum indispensabilibus expensis, sufficiens Fundus in Cassa earundem remaneat, in utilitates, et necessitates Ecclesiae impendantur. Haec per Dcpulationcm' illam propesita, in benigna quoque Resolutione generali ddo. 15. Januarii i802. raiihabentur quidem, punctum tamen 5-tium non exiguam in ipsa benigna Resolutione subiit modificationem, tenore sequenti a Deputationali projecto, pau­lum diverso concinnatum: — Illi porro, qui inifuturum Jus Patronatus adipsisci cupiunt, tam Ecclesias, quam et Parochialia aedificia ponendi, et restaurandi, Parochumque dotandi obliga­tionem habeant, ea quippe ratione, ut Parocho una Sessio Colonicalis in natura, vel aequi­­valenti exscindatur; quoad Ecclesiam vero, et domum Parochialem, si ipsa Ecclesia, ultra necessitates quotidianas surhma aliqua provisa est, haec etiam cum annutu Dioecesani :n structu­ram Ecclesiae impendi possit, et in quantum non sufficeret, per Patroiium suppleatur} ma­nuales autem, et currules operas viribus Parochianorum commensuratas , tam in erectione Parochialium aedificiorum, quam etiam conservatione, ut et in Ecclesiae structura, iidem Parochiani juxta usum benignis Resolutionibus Regiis conformen ex parte sua praestare debe­ant. Ne autem per tardiores reparationes expensae accumulentur, Parochis incumbet harum necessitatem, in tempore apud Patronum, in hujus vero morositate apud Jurisdictiones etiam competentes insinuare, de neglectu hujus convicti, onus accumulatorum sumptuum ipsi ferre teneantur. Praesens Deputatio haec Regnicolaris primaevae Deputationis Ecclesiasticae sensa, cum sequentibus modificationibus adoptat: videlicet quoad punctum 5-um benignae Resolutioni, quae ut suapte patet, magis determinatas, adaequatasque de re in quaestione posita, disposi­tiones continet, adhaerendum existimat; eo, majoris claritatis gratia, isthic adnotato: quod sensu suo, per summam ultra necessitates Ecclesiarum resultantem , inque structuram aedium Ecclesiasticarum sensu benignae Resolutionis convertendam, solos Capitalium census superna­tantes, Capitaliaque duntaxat industrialia, non item fundalionalia, quae dictamine Art. 23* I79y ad fines per F'undatores destinatos, convertenda veniunt, item per Parochianos, qui in erectionem, et conservationem Ecclesiae, aedificiorumque Parochialium manuales, et currules operas praestandas habent, non soli Possessionis, in qua Mater Ecclesia sita est, incolae, sed et in filialibus, eo pertinentibus, degentes, inlelligendi veniant, proportioque intuitu dictarum operarum manualium ex familiarum numero, currulium autem cx jugis, et Colonicalis Sessio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom