Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830
o honeste, sustentandam, suppeditatum iri: atque ut iri certius obtineatur, Suam Majestatem Sacratissimam, qua summum Ecclesiarum, et quarumvis piarum Fundationum Patronum, ad scopum Art: t2-mi 1548. benigne esse provisuram. Ad ~um Num principium illud subsistere possit', ut Parochus antiquus, dimisso licet, ob avulsionem filialium jam minus. jam plane non necessario Cooperatore, ad consuetum 150. flor enor um Salarium, Curatori, in filiali recens introducto, persolvendum obligetur? primaeva Depulatio Ecclesiastica, defixis principiis, ut Parochus 1500. animas nftmerans, Cooperatorem habere, et quidem, si id absque diminutione Congruae suae praestare possit, e suis proventibus solvere, ac intertenere teneatur, item ut Parochi, qui hactenus Cooperatorem habuerunt, cum nonnisi obtenta altissimo Loco facultate, dimittere possint, eam deprompsit opinionem: Parochum in eo, de quo hic quaeritur casu 60. florenos in beneficium Fundi Religionis dependere, 90. autem florenos ceu victus Cooperatori praestandi, pretium sibi retinere posse, beneficium attamen hoc ad cos Parochos non esse extendendum, quorum proventus defixam Congruam in 200. et amplius florenis superant; quibus proinde totius in 150. florenis dependendae Congruae onus eo minus sensibile esse possit, quod hoc etiam supputato, adhuo ultra defixam Congruam positi maneant. Praemissis principiis altissime probatis clementer decrevit Sua Majestas Sacratissima in memorata benigna Resolutione generali, ut Parochus, in cujus Districtu nova, ab eodem independens Curatia erigitur, et per hoc intertentio, alias necessarii Capellani in emolumentum cedit, ad nullum aliud, pro nova Parochia praestandum subsidium, vel Fundo religio, nario pendendam indemnisationem stringi possit, quam in illa duntaxat summa, quam Capellano suo titulo Salarii in aere.parato pendebat. Relate ad quam decisionem, velut justitiae consonam, nihil observandum occurrit. Ad 8 vum: An Curatoribus animarum, seu fundationalium, seu currentium Missarum stipendia iu Congruam imputanda sint ? Cum Stipendia Missarum ex ipso vocis conceptu, non pro officio, quod administratur percipiantur, cumqtie proventus Parochorum certos, et fixos esse oporteat, itaque currentium, seu, ut vocant manualium Stipendiorum, vel ob incertitudinem ratio haberi vix possit; fundatorum autem interusuria per Annos saepe numero differri constat, evenireque possit, ut in Casum longioris Parochi infirmitatis, Stipendio in «dium transferendo, vel ipse Congrua, si ad hanc imputarentur careat, vel cum derogamine Fundationis Sacra neglignntur: censuit Deputatio Ecclesiastica Anni 1791. neutra haec Stipendia in Curatorum Congruam imputari posse. — Conformis erat mens Suae Majestatis Sacratissimae hoc in merito declarata; interim mos successive invaluit Sacra, quae penes Parochias fundata exstiterant, in Congruam Parochorum imputandi, huneque morem Conscriptio Parochiarum Kegnicolaris Anilo 1802. instituta adoptavit; ut nunc passim in proventuum Parochialium, et eruendarum Congruarum censu, Sacra idmodi imputata compareant. Ouem quidem morem cx motiiis, per primaevam Deputationen! Ecclesiasticam in obiersum prolatis, Deputatio haec judicio suo probare non potest; rem tamen hanc condendae Legis materiam haud constituere existimat, ideoque ejus mentionem in projectando infra Articulo injiciendam non judicavit. Ad 9-um sin facta jam in praeviis de conveniente Parochorum subsistentia provisione, alii eorundem proventus, seu fixi, seu incerti, ultro quoque omnes, vel quales in specie, et qua modulit at e penes eos relinquendi sint? Item