Operata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Objecto Urbarii per Articulum 67. Anni 1791. ordinatae. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber. / 1826

Protocollum

C 2 ) conjunctas praesupponat, opus urbarialis regulationis in tres partes dispescendum, et in prima quidem conditionem colonorum personalem, et systema liberae migratio­nis; in secunda beneficia, quae colonis, seu ex legibus, seu alia legibus et consue­tudini Regni conformi modalitate concessa sunt; in tertia denique parte obligationes iisdem incumbentes, pertractandas existimavit. In progressu demum operationis suae subnexa sex puncta pro praecipuo deli­berationis objecto et cynosura assumsit, utpote: 1- mo. Per qualem legum provisionem colonorum migratio , velut praecipuus libertatis personalis effectus , reflexe ad populi genium, et circumstantias locales, ita dirigi possit, ne libertas in licentiam, et usus in abusum degeneret, ac exinde non modo in colonos , et eorum Dominos terrestres, sed in statum quoque publicum gra­vius aliquod incommodum redundet. 2- do. Cum obligatio colonicalium praestationum, et in legibus Regni, et na­turali illo principio, quod cuique res sua fructificare debeat, fundetur, has vero in specifico designans modernum Urbárium, cum physicis, et moralibus Regni circum­stantiis, adeo complicatum sit, ut hoc funditus aboleri, et novum induci, citra mani­festum convellendae tranquilitatis publicae periculum nequeat. Hinc stante in substan­tia praefato Urbario, quale remedium constituendum foret, ne subditi salvis terrestrium Dominorum juribus justam quaerulandi ansam habeant? et ideo 3- tio. Specifice expendendum putavit, in quonam potissimum colonorum quae­­rimoniae substiterint? et vicissim in quibus jura dominalia restricta fuerint? / 4- to Siquidem conventiones et contractus ineundi facultas, ad jura persona­lis libertatis pertineat, adeoque de obligationibus quoque Urbarialibus, cum Domi­nis terrestribus contrahere Colonis integrum foret, qualis legum provisio necessaria videretur, ne seu Colonis, vi, aut metu ad contractum celebrandum cogatur, vel qua­qua ratione, circumveniatur, seu Dominus terrestris ad acceptandam conventionem* nisi sua sponte accedere voluerit, altiori authoritate adstringatur? 5- to Quomodo salva in sensu constitutionis pro Domino terrestri fundi proprietate, proprietas usus fructus, pro Colono stabilis, et secura reddi possit? ac denique ad eum praecipue scopum studia Deputationis hujus directa erant, ut ea, quae per leges constituta, per usum legalem, et longaevum stabilita, per Urbárium Theresianum ad sensum praeexistentium legum, relicta sunt, in suo vigore dehinc etiam permanere debeant. , \ 8 Ex hisjporro principiis generalibus, systema Urbarii et objectorum quorum­vis cum eodem necessario connexorum in sequentibus 12 Articulis Deputatio haec concentravit. Ad ipsius attamen Urbarialis regulationis suo tempore Communitatibus typis extradandae elaboratum ea de causa, semet non immisit, quod laborem talem, praematuram operis anticipationem fore perspexerit, quod duntaxat ex praeattactis, ) « Actis

Next

/
Oldalképek
Tartalom