Operata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Objecto Urbarii per Articulum 67. Anni 1791. ordinatae. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber. / 1826

Protocollum

jacentium veniant, verum ex ejusmodi arboribus, juxta §. hujus limitationem rami duntaxat et vertices ad usus admissos , per rusticos applicari valeant. §. 32. Siquidem objectum viarum Telonialium existimetur aliam Deputationem concernentem respicere, idcirco qua ratione viae Teloniales dehinc considerandae, in quali item proportione concursus rusticorum defigendus sit, praesens Deputatio non definivit. Erga Articulum V-tum. §. 5. Siquidem per Dispositionem §. hujus quoad admissam rusticis cremati Cocturam Juri regali praejudicatum esse, ac in partibus, praesertim superioribus, in­gentia damna in Dominos terrestres promanare , per certa Deputationis individua ju­dicatum fuerit, exparte attactorum Individuorum in ordine decisi hujus votum sepa­ratum sub Nro l-mo exhibetur. §. 8. Tametsi hoc cautelae positae sint, ne videlicet sylvae, (quod eminens Juris Curialis beneficium est) quaqua ratione per rusticos his infestos ruinentur, quin potius conservatio, et succrescentia, omni quo fieri potest nisu procuretur; ut tamen tam circa inducendum, ubi commode fieri potest, lignicidii ordinem, quam et ve­tanda, ubi succrescentia, sylvae subversatur, pascua, uti et circa exstirpaturas, et alia etiam tenuta rusticorum, in medio sylvarum excisioni expositarum, situata, qua ratione regulanda, aut num in aliis locis in vicem horum, ad conservandum statum syl­varum, plagas exscindere, satius non foret, publici, cujus commoda sylvarum con­servationem praecipue svadent^ rationibus attemperanda provisio fiat, quaestiones has ad elaboratum ordinis sylvarum, cum supra attactis adjunctis intimum nexum haben­tem , relegandas esse judicabatur. Erga Articulum VI-tum. Ex rationibus in lege adductis nulla praenotatione occurrente. Erga Articulum Vll-vum. Cum provisio, orphanos respectura, Deputationi Juridicae principaliter delata habeatur , in respectu etiam provisionis orphanorum rusticanorum hoc §. circumscripta specifica determinatio ad Deputationem Juridicam releganda existimatur. Erga Articulum Vlll-mum. §. 1. Cum certa Deputationis Individua legi generali inhaereant, vigore cujus disponitur, ut Nona ubivis locorum in natura desumatur, sibique ante introductio­nem Urbarii Theresiani, beneficium Nonae in natura, in numero laborum per antela­tum Urbárium reducto, compensatum fuisse allegent, in ordine decisi Deputationalis, separatum per praedicta Individua exhibetur votum Nro 2-do. §. 28. Cum circa sumptus ad Comitia dehinc in personis comparituris qua ratione solvendos, quaestionem in Deputatione publico-politica ex professo pertractatam fuisse praesupponatur, ad specificam in horum respectu determinationem, praesens Deputatio semet non immisit. 2 Erga

Next

/
Oldalképek
Tartalom