Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]
I. Relatio Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali Commissariaticis ad Inclytos Status et Ordines Regni Hungáriae - Partiumque eidem adnexarum Diaetaliter congrega- gatos
et una Deputations hujus regnicolaris Commembro, votum suum separa* urn, cum motivis eatenus deductis exhibente. Illud aque adnectitur sub B. caeterum-Si quidem Deputationi huic regnicolari per resolutionem regiam d d. 4 tae Januarii 1791 ad Status, et Ordines Regni elargitam, opinio circa armalistas a taxis pro domesticis Comitatuum necessitatibus ipsis impositis immunes reddendos praestanda, commissa fuerit, illa hicce adnectitur sub B. NB. Cum autem Deputationi huic sub pertractatione systematis contributionalis, ea quoque occurrisset reflexio, quod fundata, et stabilis inter Jurisdictiones Regni contributionis repartitio non alias suscipi valeat, quam si prius conscriptio regnicolaris secundum elaboratam in hunc finem objectorum clavim suo modo peragatur, haec vero ubi primo conclusum diaetale eatenus accesserit, alioquin et prolixa, et summe momentosa, plus requirat temporis. Postquam major pars Jurisdictionum Regni hoc in puncto semet gravatam sentiens, votis, et postulatis suis quo ocyus explendis, eatenus - ultro quoque insisteret. — Idcirco Regnicolaris haec Deputatio in circumstantiis istis expediens fore duxit, ea saltem proponere media, quibus interimalis portarum rectificatio per ordinandam in affuturis Regni Comitiis Deputationem omni meliori ratione perfici valeat-Quae autem in scopum hunc deservientia adminicula censuerit, exhibentur sub litera C Opus circa faciliorem methodum incassandae contributionis, et securiorem Cassarum publicarum manipulationem, coordinationem item Cassae domesticae, et ad eandem spectantium onerum publicorum, pro Comitatibus elaboratum, una «um suis provocatis continetur in adnexo sub D. Separandum ab hoc erat objectum Cassarum publicarum relate ad Liberas, Regiasque Civitates tamquam peculiari, et a Comitatensi ex pluribus respectibus discrepanti manipulationi subjectum, ac ideo Quoad objectum manipulandae contributionis, in Liberis, Regiisque Civitatibus, et coordinationis Cassarum civicarum distinctum opus efformatum est, quod hic aeque cum suis provocatis adnectitur sub E. Praeter et ultra haec Cassas publicas tam Comitatenses, quam Liberarum, Regiarumque Civitatum respicientia duplicis ordinis elaborata, tres insuper circa objectum hoc articulos: 1. ) Quidem de Cassarum publicarum Perceptoribus. 2. ) De restantiis contributionalibus Nobilium in Liberis, Regiisque Civitatibus fundos, et domos habentium. 3. ) Denique de indebitis assignationibus, ut sub F. proponendos: reliqua autem praemissorum duorum elaboratorum puncta, in vicem instructionum deservire posse existimavit Deputatio. Opus porro circa Regulamentum militare, et faciliorem modum providendae seu stativ at itis, seu transennantis Militiae. Planumque dislocationis elaboratum cum suis pariter acclusis advolvitur sub G. Objectum hoc ex concluso etiam diaetali anno 1791. cum militaribus quoque individuis per Suam Majestatem Sacratissimam hoc fine denominandis concertandum fuisset. Quod interim nunc ob moderna rerum