Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

III Provocatum sub NB, Instructio pro Deputatis regnicolarem conscriptionem peracturis

0 quirant. Eapropter ne ii, qui vineis difficilioris culturae incumbunt, plus justo onerentur, relate ad singula, si cultura variet, promontoria circumstantiis accomodata clavis reductionis fossorum ad sementem metretarum Posoniensium ratione praeattacta defigi debebit. §. 17. Caeterum vineae non tantum per illius, qui conscribitur, loci con­tribuentes incolas tentae, sed etiam per extraneos contribuentes posses­sae, conscriptioni huic inseri debebunt. 5. 18. 1 Pomaria, et pruneta jam attacta ratione cum pratis 1 -inae in illo loco classis purificabuntur, hacque ratione lucrum, quod producunt, rubri­cae sextae inseretur. A §• IQ. Pascuo data est septima rubrica, cujus tres licet sint classes, uni eidemque tamen rubricae commode omnes inseri possunt, nam ubique numerus pecorum, quibus alendis pascuum suflicit, assumitur, hicque cum consueta in periphaeria, quae conscribetur, pascuationis a singulo frusto mercede multiplicatus, dat summam lucri, quod pascuum contri­buenti Communitati praestat. Nam. 1. Si ita privativum colonis assignatum est pascuum, ut in illo nec propria Dominii pecora pasci, nec per illud erga censum extraneorum pecoribus pascuatio admitti possit; tum numerus pecorum, quibus alen­dis pascuum tale incluso etiam arvo sufficit, annotatur, ac solito in illa periphaeria pascuationis censu multiplicatur. Si 2. Non tale privativum quidem, sufficiens tamen incluso etiam ver­vacto adest pascuum, tum numerus pecorum, quibus ductu urbarialis re­gulationis a numero urbarialium sessionum, et inquilinorum pascuum com­petit, erit adnotandus. — Numerum hunc urbárium quoad inquilinos ubi­que diserte determinavit. — Fro colonis eadem, quae pro Parochis, et Spanis dominalibus determinata est, quantitas assumi potest. 3. Ubi demum pascuum, (quod ipsae urbariales tabellae, hoc ex ca pite colonos a praestatione butiri absolventes docebunt,) insufficiens est, illa duntaxat pecorum quantitas conscribetur, cui pascendo inclusis sem­per etiam in arvum cadentibus agris, terrenum sufficeret, huicque nume­ro pecorum correspondens pascui census rubricae inseretur. §• 2o* Rubricae octavae paucae duntaxat illae inseri debebunt sylvae, quae hic, aut ibi Communitatibus assignatae per easdem privative possidentur. Ex his, quod lignationis, seu aedilis seu focalis beneficium tangit, non piu utilitatis in contribuentem redundat, quam dum beneficiis his e do­­minaiib.LS sylvis gratis utitur, cum proinde in quantum pascuationi peco­rum deserviunt, jam in rubrica pascui censeantur, hic nonnisi illud lu­crum, quod e quaestu lignorum, ac glandinatione, anno annum pensan-

Next

/
Oldalképek
Tartalom