Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]
III Provocatum sub NB, Instructio pro Deputatis regnicolarem conscriptionem peracturis
I -i. o Aci faciem loci, ubi se Conscriptores conferent, primum et ante omnia Judicem loci, et si praeexistit Notarium, e Juratis unum, e primae, mediocris, • et egentioris sortis colonis singulum, unum item ex inquilinis, quos ipsi elegerint juramento ad fidelem conscribendorum objectorum revelationem, eorumque, quae ne fors celarentur, detectionem secundum formulam hic insertam adstringent- Quodsi vero numerosior aliqua Communitas in quadrantes, aut quocunque demum nomine insignita minora corpora divisa esset, neque amplius praeattacta unius ordinis individua omnes contribuentes nosse possent, tunc in singula tali Communitatis sectione viros praeattacto numero eligi opportebit, sed et alias liberum erit, Conscriptoribus in majoribus Communitatibus pro prudenti arbitrio praeindicato , majorem etiam incolarum numerum juramento hoc fine adstringere. Formula Juramenti. / > Ego N. N. juro etc, quod occasione hujus, quae nunc suscipitur regnicolaris conscriptionis, absque cujusvis personae acceptione, prece, praemio, favore, odio, timore, et complacentia, verbo cunctis humanis respectibus sepositis, non tantum ad quaestiones mihi proponendas integra fide veritatem, prout illa mihi nota est, revelabo, verum etiam, si quae ex conscribendis objectis in toto, aut in parte per quemcunque demum celari adverterem, illa etiam pari integritate illico detecturus sum; sic me etc§• 6. , Excepto hoc juramento, Conscriptores secundum rubricas hic sub Nro. i. adjacentes, observato ordine domorum, quas locus talis habet, conscriptionem occipient, nullos earum incolas, priusquam ubi auditis iis, quos adjurarunt secundum inferius deducenda principia, ad classem Contribuentium conscribendos non esse capacitabuntur, transilient, eo minus e conscriptione exmissuri sunt. $• \ » Primae rubricarum harum inserent omnes personas contribuentium conjugatas, aut etiam non conjugatas, inde ab expleto anno,aetatis lö. usque 00. inclusive-Sub nomine vero contribuentium veniunt omnes, qui ad classes, quae inferius ab hac, de qua agitur contributione exemtorum non pertinent; ad has vero classes spectant. a) Nobiles, qui ductu articuli 6. 1723. et 8. 1741 ab omni hac contributione in perpetuum immunes esse debent. b) Officiales, et Conventionati regii, Curatoresque animarum , sint hi Parochi R, aut G Catholici, Ministri Helveticae, aut Augustanae Confessionum, aut demum Graeci Ritus non uniti, actuali fungentes ministerio, et quidem hi pósteriores una cum suis, eodem tecto, foco, et victu viventibus consanguineis. 1 \ c) Professores, Ludimagistri, eorumque discipuli, verbo discentium, docentiumque classis. d) Sensu