Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

II. Provocatum sub A. Generalis tributi pro dotatione Cassae militaris destinati, in Jurisdictiones repartitions, ejusdemque tandem in communitates, et individua contribuentium per ipsas Jurisdictiones subrepartitionis.

§• í>4. Ilis proinde generalibus principiis praemissis, sequentes esse possent reg­­nicolaris secundum instructionem, quae sub NB. adjacet, peragendae conscri­ptionis rubricae. Prima erit personarum contribuentium, utriusque sexus conjugatarum, ac etiam non conjugatarum, inde ab expleto aetatis 18-vo anno usque annum Oo mum inclusive. — In nondum conjugalis iS-vus aetatis annus assumitur; ne plurium prolium parentes educatione earum sat, superque pressi contributione, antequam integrae prolibus earum ad merendum sint vires, onerentur, hacque ratione augmentum populationis, seu quod idem est, realium populi virium impediatur; conjugati vero, nulla jam ad aetatem rellexione assumuntur, nam hi facto jam maturos se ad vitae sustentandae media quaerenda testati sunt, et multum in­terest, ingratam praesertim apud nuptas aliunde deductas aetatis annorum disqui­sitionem jnaecavere. Senes 60. aetatis annos superantes exmiltuntur, dignum enim esse videtur, ut qui 42 annis Reipublicae onera sustinuit, modicum, quod superest virium, propriae sustentationi, quae in debili corpore adhuc gravior est, sacre sinatur. §. 55. Secundam occupabant census, quos domus contribuentium inferunt aut relate ad Civitates inferre possunt, hinc e domibus rusticorum, quia illae potissimam pariem erga censum elocari nec possent, illae duntaxat, a quibus census effective solvitur, rubricae inferentur. * §. 56. Tertiae rubricae inferetur lucrum seminaturae, quam contribuentes agris colonicali titulo cultis, vel civili jure possessis annue committere sveverunt, statimque addetur, quanti unius metretae sementis capax ager in loco conscripto inter contribuentes elocari sveverit ? Id enim pro clavi lucri ex agris bis obve­nientis summi posse videtur, moxque eruta media proportionali summa, lucrum omnium conscriptorum agrorum concernenti rubricae inscribetur. §. 57. Quartam constituent, prata hic quoque addita statim pari ratione summa in qua contribuentes singula falcastra communiter inter se elocare possent. §. 58. Quintam occupabunt vineae cum agris, primae in communitate illa classis» modo in i nstructione uberius deducto parilicandae, si quid enim hae anno hoc, aut illo faventiore ultra fructum agrorum communem proferrent, id vero indu­striae potius, quam fundi ipsius fructus est, quam eo minus convenit gravari, quod vinearum fundi, ut plures in culturam, atque agri paris extensionis re­quirunt manus, ita pluribus etiam cultura eorum se occupantibus subsistendi praebent media, adeoque copiosior relate ad aream telluris talibus m locis popu­latio majorem jam, ac alias contributionis partem suapte in tales Communitates derivet, quam duplicata proportione imponi non convenit, sed alioquin etiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom