Felséges Első Ferentz austriai császár, Magyar', és Cseh ország' koronás királlyától Po'sony szabad királyi várossában 1811-dik esztendőben, kis-aszszony havának 25-dik napjára rendeltetett Magyar ország' gyűlésének írásai (Pozsony, 1811)

1811 / 7. ülés

20 3-io Qaod sistendam Exactionem Contributionis in 5-tupIo ad. tinet; ab illius Petito aeque praescindendum esse censetur: Quia praeter alias Solutiones aerariales stipendia quoque militum in 5-tupIo solvuntur; aliunde his subveniri in tanta status publici neces­sitate vix posset; hujus autem ordinationis in qumtuplo praestandae solutionis alteratio pluribu* e rationibus periculosa evadere posset. IX-dik SZÁM VII-dik ÜLÉSBEN. A’ SS. és RR. ugyan azon Tárgy iránt az Fö Rendek-hez küldött végső üzeneti. Nro. IX. SESSSIONE VII. Nuncium ultimum SS. et üO. in eodem merito Excelsi Proceribus transmissum. Status et Ordines quantum ad modum faciendae in cohaerentia prin­cipiorum nuncio suo comprehensorum, ad Suam Majestatem Sacratissi­mam Repraesentationis et numerum Deputatorum pro excipienda desitu Status publici illiusque Financiarum informatione per se propositum , assensum Excels. Procerum ipsis die hesterna significatum libenter intel­lexerunt, et quia sua Majestas declarasset, sed ipsi quoque perspiciunt, plurimum interessé, ut super objeQtis Tractatuum praesentis Diaetae ea, qua par est, diligentia deliberetur, nihil magis optassent, quam ut ipsi vicissim propositae in nuncio ipsorum pro basi Repraesentationis sub- stratae modificationi acquiescere potuissent : sed quominus id facere va­leant, obstant tum principia in ipsorum nuncio expressa , et per Exc. Proceres pro legitimis agnita, ex quibus necessario sequitur, quod de objectis Diaetalium Tractatuum unilateraliter disponi nequeat, tum ra- tiones, quae desideratae suspensioni effectionis financiális operationis op­ponuntur, hae namque Statibus et Ordinibus tales videntur, e quibus prout parte ab una ea consequentia necti non potest, cujus effectus a prosequenda petitione deterrere deberet, ita parte ab altera talia evol­vunt principia, quae silentio praeteriri nullatenus possunt: hoc ut Exc. Proceribus eo magia perspicuum reddant, ad puncta communicatarum suarum reflexionum mentem suam sequentibus explicant: Ad a. Nolle nunc adhuc SS. et 00. quaestionem illam, an in Pro­vinciis, secundum diversas Leges tractandis systema rei aerariae idem esse debeat,vel etiam secundum diversitatem constitutionum variare pos­sit, ingredi, sed posito hoc principio, non illam, quae nectitur, sed longe aliam sequi consequentiam existimare; si enim parte ab una unum iclem- que in tota monarchia esse debeat systema rei aerariae, parte vero ab altera Rex Hungáriáé solennis suae sponsionis nunquam immemor, con­stitutionalibus Regni legibus adversum velle non possit, suapte consequi­tur, eos qui rei aerariae praesunt, errare semper, dum systema, quod cum constitutione Hungara pugnat, proponunt, neque a Regno hoc, ut hu­7- Ulks Írások.

Next

/
Oldalképek
Tartalom