Felséges Első Ferentz austriai császár, Magyar', és Cseh ország' koronás királlyától Po'sony szabad királyi várossában 1811-dik esztendőben, kis-aszszony havának 25-dik napjára rendeltetett Magyar ország' gyűlésének írásai (Pozsony, 1811)

1811 / 4. ülés

A: ­tis et proprietatis Securitate ejusmodi luris exercitium componi valeat; filiali cum fiducia sperent: suam Majestatem Sacratissimam, quia expe­rientia publica compertum est, praesuscepta operatione perplexitatem status, et omnia illa mala, quibus paterna cura occurrere nititur, non tantum non esse diminuta, quin potius in dies latius serpere, trepidatio­ni fidelis populi, qui devotionem suam et adhaesionem Augustae Ejusdem Personae, et Domui constanti fidelitate et ferventissimo zelo omni occa* sione testatus est, et testari nunquam desinet, clementer subventuram. Oraré proinde humillimis precibns, ut fideles suos SS. et 00. metu ex praeindicatis Principiis profluente clementer liberare, ac eatenus, quod ex­inde plano Legum sensui contrariae consequentiae, aut Juri alicujus fundamentum nunquam deduci possint, cautelam condendae Legi inseri Benigne patiatur; et cum objectum B. Propositionum Regiarum, nunc sub tractatu Diaetali constitueretur, ulteriorem praesusceptae operatio­nis financiális executionem sisti jubere dignetur. Desiderio huic, quia menti etiam et Justitiae suae Majestatis Sa­cratissimae conforme est, clementer deferendum, SS.etOO. prorsus non ambigunt, et ideo pertractationem B. Propositionum Regiarum, ope admi­niculorum, quibus de situ status publici, illiusque financiarum , informa­tionem nancisci valeant, ingredi nihil morantur. & In hujus itaque consequentiam, se paratos declarant, ut indivi­dua seu Deputati e medio Regni Statuum liberis eorum suffragiis eligan­tur, quibus de Benignitate Regia Data ad pertractationem meriti Propo­sitionum Regiarum necessaria, communicari valeant: sequentibus tamen pro directione ejusdem Deputationis praescriptis principiis : i. Ut situm rei, in omni suo ambitu, et omni respectu, ex Da­tis realibus, secundum omnes circumstantias cognoscat. ■2-do Utad nullam Deliberationem, sponsionem, aut cujuscun- que demum oneris assumptionem, se immittere audeat, sed rem pro Comitiis integram servet. 3-io. Fidelem Regno relationem praestet, Statibus tamen, et 00. salvum sit, ulteriores pro re nata Dilucidationes expetere; eo suapte in- teliecto 4-to. ne exmissio Regnicolaris hujus Deputationis, unice 9Copo capiendae informationis delectae, ullam Regno obligationem inducat, aut relate sive ad i-um sive ad 2-dum BB. Propositionum R. punctum consequentiam post se trahere possit. • ' i6 4. Ülés Írások. Formula Juramenti. Ego NN. Juro per Deum vivum etc. etc. Quod arcana, quae mihi revelabuntur, et quorum propalatio Regiae Majestati, et Regno huic noxia

Next

/
Oldalképek
Tartalom