Felséges Első Ferentz austriai császár, Magyar', és Cseh ország' koronás királlyától Po'sony szabad királyi várossában 1811-dik esztendőben, kis-aszszony havának 25-dik napjára rendeltetett Magyar ország' gyűlésének írásai (Pozsony, 1811)

1811 / 2. ülés

6 < 4 \ i .1. i i. U é s Írások. diem, qua Majestas Vestra Sacratissima, Fideles suos pro communican. dis Benignis Propositionibus Regiis optatissima praesentia Sua beare in* tendit, ciementer praefigi, medioque nostri, sibi insinuari petamus. Quod me attinet, obruor magnitudine honoris, quo publici erga Majestatem Vestram totius Nationis obsequii, Amoris ac Fiduciae factus sum interpres. Quid enim in vita optabilius mihi accidere potuit, quam destinari ad agendas Optimo Principi gratias, qui ut ut immeritus, adeo frequens fui in accipiendis. Nomine autem comitlentium quid referam, quod jam Majestati Vestrae Sacratissimae, plene et abunde notum non esset? Integritas in animo,Candor in sermone? et sincera fidelitas in opere erga Regem suum Nationis Hungarae praecipuam Indolem Constituunt; Has Patiias Dotes haereditavimus, has nunquam degeneres incorrupte Posteris transmittemus. Hae ipsae Nationis Doles, vadimonium sunt pertectae, et iliimitatae Devotionis nostrae, erga Augustissimam Majestatem Ves­tram. ipsi hi animorum nostrorum sinceri affectus zelo constanti secun. 'dabunt altissimas Majestatis Vestrae Intentiones, quas Paternus erga Subditos amor concepit, Regia Boni Publici sollicitudo effectui dari anheiat. Sensus hi nostri minime ambigui Majestatis Vestrae Sacratissi­mae Benevolentiam, Benignitatem, ác Clementiam provocant; hanc as­siduis precibus oramus, et omni, quo possumus? ardore sollicitamus. Adoramus Divinam Providentiam, quae Majestatem Vestram, et eum eadem Patriam tot, tamque multipli,cibus calamitatibus afflic­tam incredibili Bonitate salvavit. Vigilat haec continuo super Nos, et spes nostras in eo firmat: quod Majestatis Vestrae Pietatem in Deum, avitae Religionis amorem, et indefessum in Patriae commoda, ac pros- peritatem subditorum suorum studium feliciori ante fata adhuc coro­natura sit termino; neque admissura, ut H, qui tota vita sua pro suis sudavit, et alsit, in praesenti quoque vita, promerita in longam ad­huc aetatem producendae tranquillitatis, et ad charos posteros trana ferendae felicitatis careat mercede. Superatis, et in melius conversis Belli horroribus superest, ut fluctuantibus Publici, et privatorum facultatibus succurratur. Eo nunc omnes Paternae Majestatis Vestrae Intentiones diriguntur, Eo tendunt omnia Decreta, quibus Majestas Vestera Sacratissima, anxios? et per- plexos subditorum suorum animos quietiores reddere desiderat, altissima Protectio, quam avitae Constitutioni Regni, Universorum Statuum et UÜ nec non Privatorum ipsorum proprietati clementer addixit Majestas Ve stra Sacratissima, feliciorem futurorum temporum spem excitat. Novi mus Sacrificia pro Bono Communi facienda esse; scimus Creditum Pub licum, a quo salus, et existentia totius Monarchiae, et singulorum Pri vatorum pendet, cura omni solidandum esse; nec diffitemur totius Eu­ropae, signanter autem omnium mitissimo Sceptro Majestatis Vestrae, nobiscum Fraterne parentium Provinciarum oculos in nos esse conversos. W ■ -» K t

Next

/
Oldalképek
Tartalom