Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 29. ülés
Acta Sessionis XXIX. XXVI-dik S Z Á M. XXIX-dik ÜLÉSBEN. 9* A' Fó Rendek’ utóbbi két rendbeli Izenetére való Felelet, a* minta 'Keriiletbéli Ülésekben elkészíttetett. Nro. XXVI. SESSIONE XXIX. Responsum Statuum et 00. ad duplicis Ordinis Nuncia Procerum, prout in Circularibut Sessionibus apparatum est. Dum SS. et OO. in Ingressu postremi Nuncii sui cum Excelsis Proceribus communicati ad citatos ibidem articulos provocant, et Seriem rei gestae adumbrant, tum parte quidem ex una spei illius mentionem faciunt, quam ductu Art. Bvi 1805. et non minus e contextu ipsarum etiam Benignarum Litterarum Regalium conceperant, de Postulatis Regni tot jam sub Comitiis ab una Diaeta ad aliam prorogatis nunc ante omnia in pertractationem Diaetalem assumendis, Impedimentisque, quae flagranti communis Boni provehendi desiderio obstant, praeferenter removendis, parte vero ex altera dolorem, quem spe hac frustrari, de non impetrata specifica favorabili Resolutione conceperant, filiali prorsus candore proponunt Absit, ut per haec diversis interpretationibus, ex iisdemquene- fors enascituris disceptationibus ansam praebere, aut in pertractatione agendorum Comitialium mutuam optatamque semper inter ambas Tabulas coalescentiam morari voluerint ut potius censuerint, haec eadem Nuncio in praedicto vel ideo etiam opportune praemitti debuisse, quatenus adjuncta semet ad Tractatus praesentium Comitiorum referentia clarius constare, substernendaque Suae Majestati Sacratissimae Repraesentatio in filo anteactorum rectius adpromtari valeat. SS. et OO. a priori suo quoad secundandas altissimas Suae Majestatis Sacratissimae intentiones zelo jam per praevias demissas Repraesentationes manifestato, promtitudine item , qua Saluti publicae subvenire cupiunt, nihil prorsus remiserunt; quin potius Oblationem suam prius in generalitate factam, nunc modalitate insinuata ad specificum reducendo, asserta factis, cum intentione etiam virium, ultro firmarunt. Eosdem proinde metu, quod generosae gentis Hungarae spontanei Oblati pretium per similem, quam ingressus praesciti Nuncii refert, ingenuitatem diminuatur, haud teneri; quin censere, luculentissimum per id sincerae fiduciae, animique candoris dari testimonium, quod vulnera, quae sen-